À Sebastian Scheffer, le 24 février 1663, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 136 ro.

Cl. Viro Domino Sebastiano Scheffero, Med. D. Francofurtum.

Magno cum gaudio tuam accepi, Vir Cl. datam Francofurti 18.
octobris anni superioris : cur eam
unam verò eam citiùs non acceprim nescio :
Redditæ mihi fuerunt per Dom. Euchs, cui vecturæ pretium
persolvi, quavis 4. penè menses intervenissent : gaudeo tamen
quod tandem eas acceperim, per eam
que certior factus fuerim
de bono et felici rerum tuarum statu,
. qQuod Epistola mea
non pervenerit ad Dom. Lotichium, valdè doleo, gravitérque
fero ejus jacturam, sed tamen cujus culpa istud contigerit divinare
non possum. Si Dominus Lotichius requirat alteram meam
Epistolam quæ illud idem contineat quod ad eum scripseram
mense Julio anni superioris, facile mittam : interea verò
tantum virum salutabis meo nomine, atque facies ut intelligat
nullam omnino spem penes nos esse promovendæ editionis
Operis sui Petroniani, propter difficultatem temporum,
etiam pace confecta ; in Gallia
adhuc apud nos acerrimam, propter immodicum
chartæ pretium, et copiam Monachorum, naviculam Petri
supra fidem gravantium, nec puto nullam esse civitatem
in tota Gallia quæ possit ad tantum o
Opus attendere, nisi
forsan fuerit Geneva Allobrogum. Charissimam uxorem tuam saluto :
conjugium tuum utinam Deus fortunet, idque felix ac
faustum efficiat. De Opusculis Casp. Hofmanni non aliter
debes satagere, quàm quum licebit tTibi per otium. Gratulor
Tibi quod horis tuis subsivis scivis
subsecivis, cogitare velis de nova editione
tuæ Introductionis ad artem Medicam. Epistolam tuam
pro Dom. Mocquillon, ego ipse reddidi Dnæ Breteau,
ejus uxoris Parenti :
quæ mihi responsum promisit : quod si detulerit, ad te
mittam. Vorburgianam historiam nondum accepi ;
eam tamen spero intra
ante paucos dies, quia per Tornesios fratres
intelligo eam Francofurto Genevam fuisse transmissam, et Geneva
Lugdunum
, unde scripsi ad Amicum, qui eam ab ijs acceperat,
ut ad eam ad me Lutetiam transitteret, quod haud dubie
faciet, ideóque eam spero ante 20. diem Martij : interea verò,

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 24 février 1663, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1261&cln=s

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons