À Johann Georg Volckamer, le 12 juillet 1663, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 148 ro.

Clariss. viro D. Io. Georgio Volacamero, Noribergam.

Tandem, Vir Cl. ne fiam malum nomen apud Te, ecce scribo, ut
per me intelligas me nuper accepisse tuum fasciculum per D. Nic. Picques, bene
compactum, in quo singula quæ habentur in tuo Indiculo deprehendi, præter
viri Cl. Domini Dilheri Cupressum funereum : quæ abest nescio quo fato : et
fortasse per oblivionem fuit à Te omissa, dum ad aliud attenderes. Iacturam
hanc rogo resarcias alterius emptione et missione. Ejus Authorem Cl. virum
saluto, eiq. gratias ago amplissimas, pro libro Electorum : ut et D. Richtero,
pro Epistolis Clarissimi Parentis : ad quem aliàs scribam, minùs occupatus, pro
debita gratiarum actione ; interea v. Cl. viro renuntiabis, D. Claudium
Sarravium
, Senatorem Paris. virum optimum atque doctissimum, hîc obijsse
anno 1652. vigilia Pentecostes, ex febre triplicique dosi vini ex stibio
medicati, ne dicam intoxicati, à duobus medicastris Calvinistis ei exhibiti, quibus
nimium fidebat vir optimus mihi notissimus et amicissimus. Librum Iconum Tibi
destinatum jamdudum accepit Tibi mittendum Car. Sponius, Med. Lugd.
quem spero Te brevi accepturum nisi jam acceperis : ut et alterum fasciculum
per D. Picques. Ex tuis datis 20. Aprilis, agnosco Te alium mihi adornare
fasciculum, qui utinam bonis avibus ad nos perveniat. Quod dicis de Petronio
integro in Dalmatia reperto, jampridem illud audivi ; sed utinam non sit fab-
fabulosum. Orationum Richteri unam duas Decademes habeo : si quæ sint aliæ, mitte
quæso. Ejusmodi Opuscula Academica, Orationes, Epistolas et Theses sive Dispu-
tationes
curiosas ac eruditas plurimum diligo. Maximo me beasti munere,
quum misisti Cl. Conringij Thesim de Scorbuto : et Christ. Nicolaï Thesim
de Hoplochrismate, adversus Paracelsum.
Nónne ille est qui nuper apud vos
obijt ex apoplexia ? si ita est, ejus manibus bene precor.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 12 juillet 1663, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1284&cln=s

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons