ms BIU Santé 2007, fo 149 ro.
Cl. viro Io. Dan. Horstio, Medicinæ Doctori, Francofurtum.
Hodie non sine lacrymis et in magno dolore ad Te scribo, Vir Cl.
propter nobilem adolescentem à Te antehac mihi commendatum, qui pessimo
suo fato et propria culpa perijt ex febre maligna : Dominum Pöck intelligo, Iuris
studiosum Ulmensem. Rusticationis et recreandi animi gratia cum alijs socijs profectus erat
in Arcem quandam regiam quæ vocatur ab Illustriss. Thuano, Fons Blaudus :
Gallicè Fontainebleau : in qua peregrinatione per aliquot dies hæsit : unde tamen
reversus est, sed cum febre, ut audio non ita luculenta : vocavit ad se pharmaco-
pæam, à quo porrecta sunt illi quædam medicamenta : et tandem duo vomitoria : haud
dubiè stibium fuit, Chymisticum venenum, à quo tot et tanti miserè perierunt :
à duplici isto deleterio pharmaco quum fuisset adaucta febris, et prior morbus
supra modum incanduisset, de me accersendo cogitavit : et cui statim adfui : mox
deprehendi hominem moribundum, ex febre continua maligna, cum fœdo
alvi profluvio, intensissimo capitis dolore, anxietate mira, jugib. vigilijs, cum
nausea, et summa partium thoracicarum oppressione : lacrymæ illi fluebant ex
oculis involuntariæ, quod est in acutis mortiferum : vires etiam prostratæ :
monui eum de periculo, sed quasi de vita desperans, imò et quodammodo delirans,
nullam mihi fidem adhibuit super venæ sectione, qua potissimum indigebat :
sequenti die tale auxilium planè respuendo, dixit se malle mori quàm pati
venæ sectionem : dum monerem eum de necessitate mittendi sanguinis, totus in lacry-
mas solutus, passus est sibi brachium à Chirurgo obligari : sed mox mutavit sen-
tentiam, et quasi phreneticus, Chirurgum non admisit, imò dimisit : quib.à
me perspectis, de eo deserendo cogitavi, nec tamen deserui ; sequenti enim die ad eum reversus
sum : sed omnia mihi conclamata apparuerunt, ex adaucta omnibus symptomatis : indeq.
mors intervenit : ex quo fortiter doleo. Vale, Vir Cl. et me ama. Parisijs, die
Veneris, 20. Iulij, 1663.
Tuus ex animo, Guido Patin. |