À Thomas Bartholin, le 24 août 1663
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 152 ro.

Clariss. viro D. Thomæ Bartholino, Hafniam.

Nuper ad Te scripsi, Vir Cl. per D. Biermanum, proximè re-
versurum in Daniam. Ecce tamen iterum ad Te scribo, ut scias D. de Ros-
encrants,
nobilem virum Danum, paulò melius habere. Ex consilio peri-
tissimorum virorum quos mecum ad ejus curationem adhibui, nempe Petri Hommets
et Pauli Courtois,
utitur lacte asinino horis matutinis, et belle pro-
cedet : exquisitum servat victus legem : aliquando repurgatur ex decocto
cichoraceorum, cum paucis folijs et syr. de cichorio compos. cum rheo :
faciliùs capit somnum, dejectiones crassescunt, bene se habet ad ea quæ
offeruntur : Collegæ mei, ambo peritissimi de tanti morbi eventu
meliùs sperant : liberè dicam et verè : —— si Pergama dextra Defendi
possent, etiam hac defensa fuissent.
Utinam per Te habeamus Corn.
Celsum Io. Rhodij :
age igitur et seriò cogita de ejus editione, ad
quam toto animo seriò suscipiendam Te invito, et hortor ex animo. Cras mane
Rex noster profecturus est in Lotharingiam : sed qua fini nescitur :
in Deorum genubus repositum est, et latet hoc mysterium. De nostro
dissidio cum Iove Capitolino, ne γρυ quidem. De Fuqueto, olim Gazo-
phylace nostro, nihil habemus novi : videntur omnia silere quousque
Rex è Lotharingia revertatur. Interea vale, et me ama. Parisijs,
die 24. Aug. 1663.

Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Thomas Bartholin, le 24 août 1663. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1289&cln=s

(Consulté le 28.01.2021)

Licence Creative Commons