Ms BIU Santé no 2007, fo 159 ro.
Clar. viro D. Christ. Utenbogardo, Medicinæ Doctori, Ultrajectum.
Mitto Tibi, Vir Cl. Epistolam quam hîc ab aliquot diebus habeo, ad Te
mittendam : ea est duorum nobilium Gallorum, quos tam generosè humanè excipisti, tam tot
et tot tantis beneficijs affecisti, ut generositatem tuam satis laudare, et pro meritis præ-
dicare non possint. Cogitaverant de quodam munere Tibi offerendo, quod hactenus
fieri non potuit propter inæqualitatem tempestatis : aliam quærunt occasionem, per
quam agnosces gratum ac memorem eorum animum. Accepi per Rothomagum, ex
missione Sim. Moinet, Fasciculum illum librorum à Te mihi emptorum : pro quo
gratias ago singulares : sed erat apertus Fasciculus, nec ullum accepi Indiculum
eorum quæ debebant in eo contineri : si quem apud Te habeas, mitte quæso, ut videam
quomodo accedant ad æstimationem nostram : quod si penes Te nullum habeas, et eo
carebo ; vel repetam à Sim. Moinet, si quem habeat mihi mittendum. Quî se
habet D. Schoockius : quandonam veniet editio altera libri de Cervisia ? Aliud
unum mihi superest Tibi proponendum. In Adversarijs meis deprehendo Syllabum
quorundam librorum, pro quibus mihi emendis ad Te scripseram, rogabámq. ut cura
tua mihi emerentur ; an illum acceperis, an Epistola illa perierit, nec Tibi reddita fuerit,
nescio : sed hoc metuo : de illa enim per tuas nihil audivi : mea illa scripta est hîc,
6. Ianu. 1663. Interroga quæso memoriam tuam, et super hoc articulo
responde : si acceperis, emptionem illam tuamæ curæ committo : si non acceperis, alium Indicem Tibi
remittam : cujus hoc est initium : Ant. Matthæi Orationes, præcipuè Iuridicæ, etc. 12.
Calendarium Romanum, in folio patenti. Catullus, Tib. Propertius, cum Notis
variorum, ex recensione Sim. Gabbema. 8. etc. Indictum à Te pretium Tibi statim
refundi curabo : habeas igitur rationem meæ deprecationis, ut statim exaudiar.
De Papa, de Turca, de Iesuitis, de Fuqueto, nihil novi : cuncta silent : sub
finem hyemis multa renovabuntur, præsertim bellum in Italia, etc. Vale
vir præstantissime, et me ama. Parisijs, 20. Dec. 1663. Tuus etc. |