À Christiaen Utenbogard, le 21 décembre 1663
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 154 ro.

Vir Clarissime,

Iam scriptæ ac obsignatæ Epistolæ ad Te mittendæ, ecce alteram
adjungo, postremæ tuæ responsoriam, datæ Ultraj. 12. Dec. quam hodie
accepi, par la poste : quam quidem viam ut iniquissimam, utpote
carissimam, noli amplius sequi : sed quum voles ad me scribere, mitte tuas
ad Amicum nostrum, D. Vander Linden, Professorem Leidensem, qui certam,
tutam et æquè brevem habet viam ac expeditam ad nos mittendi, propter
Filium quem hîc habet Medicinæ studijs operam dantem.

Quis sit ille D. Lalain, planè nescio : agam de illo cum alijs duobus,
pro quibus ad Te scripseram : illi sunt Pater et Filius : ille, Maistre
des Comptes à Paris
 : hic verò, Conseiller en la Cour de Parlement, de la
cinquiesme des Enquestes
 : uterque vocatur Monsieur Leschassier ; mais le
Père, est premier Directeur de l’Hospital General ; et un des premiers de
la Chambre des Comptes.
Ergo vidi Dominum Woust, nec memineram :
servet eum Deus, et saluta meo nomine. Cl. viros, utrumque D. Maresium
saluto : jamdudum colo Cl. Parentem tanquam magnum sidus : utrique bene
sit : si pro lite quam hîc habent, gratum aliquod officium illis præstare
possim, faciam libentissimè, et utinam prodesse possim : doctissimi Paren-
tis multas Elucubrationes hîc habeo : quarum lectione horis subsecivis
plurimum delector, et semper melior recessi : malis malè sit illis qui tam
impudenter fallunt in re sacra, qui lucem in meridie extinguunt, et
veritatem in injustitia detinent. Ante aliquot dies famulus Domini Van
Ganguel
mihi retulit, se brevi libros aliquot habiturum, ex oppido S de
Saint Valeri :
(haud dubiè sunt illi 4. quos expecto :) quos dixit se mihi
allaturum quamprimùm acceperit : sed de ijs inquiram quum hancce Tibi
mittendam, ad eum deferam, cras ante meridiem. Prima occasione et quam-
primum potero, mittam ad Te Opusculum Salmasij imperfectum et
mutilum, De Manna et Saccharo : cum alijs destinatis : ut et
Iac. Cornuti, Collegæ quondam mei librum de Plantis Canadensibus :
qui si diutius vixisset, alia eáq. meliora scripsisset, sed obijt ille in meo
Decanatu, anno 1651. die 23. Augusti, anno ætatis 50.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 21 décembre 1663. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1305&cln=s

(Consulté le 26.01.2020)

Licence Creative Commons