À Johannes Antonides Vander Linden, le 28 février 1664, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 163 ro.

Cl. viro D. Io. Ant. Vander Linden, Leidam.

Iterum ad te scribo, Vir Cl. ut Tibi quam possum maximas agam gratias
pro Chronico Usserij, quod antehac per Te accepi : cujus pretium quale indica-
veris refundam Filio tuo Henrico. Heri 12. Febr. tradidi filio Arn. Leers, Bibliopolæ
Roterod.
fasciculum bene compactum, in quo alterum reperies pro Amico
nostro Christ. Utenbogardo, Med. Ultrajectino : cujus ad se mittendi curam
ut suscipias enixè rogo. Opusculum quod ad Te mitto, Salmasij de Manna
et Saccharo,
duplex est, sunt enim folia dimidiata : il est par demi-feuille :
alterum illud exemplar offeras velim cum multa salute, Cl. viro, D. Van-
Horne,
Collegæ tuo. Dissidium nostrum cum Papa dicitur confectum et compositum : arti-
culi Pacis nondum declarantur : sunt arcana Principum, τα κρυφια imperij, quæ
forsan paucis innotescent : utinam tam facilè posset componi bellum Turcicum cum
nostro Cæsare, ut tandem Europa diuturna firmáq. pace frueretur. Hîc habemus
virum eruditissimum, Collegam nostrum, Ant. Carpentarium, duplici morbo labo-
rantem, nempe contumaci podagra, et calculo in vesica : ab illo vix unquam libera-
bitur ; ab hoc v. numquam nisi per sectionem, à qua potissimum sibi metuit, et
quam fortiter negat se unquam passurum : qua de causa metuo ne tandem anno æt. 70. multi-
plici dolore fractus, tandem contabescat. Avum habuit Iac. Carp. celeberrimum
olim Philosophiæ Professorem, et postea Medicinæ Doctorem in Acad. Paris. Patrem v. Ant.
Carpentarium
, de cujus infortunio ac infelici morte, plura habet Illustriss.
Thuanus, ad annum 1597. Historiarum sui temporis, libro 118. pag. 745. et 746. For-
titer urgentur à selectis Indicibus duo publicani, nempe De Lorme et Catelan : qui
ambo ærij regij partes quasdam administrarunt, dum regeretur à Nic. Fuqueto :
quique etiam in judicium vocabitur, postquam illi duo peculatores fuerint judicati :
quod proximè futurum hîc passim prædicatur. Vale, et me ama. Parisijs, die Iovis,
28. Febr. 1664.

Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 28 février 1664, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1315&cln=s

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons