À Christiaen Utenbogard, le 29 février 1664
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 166 vo.

Cl. viro D. Christ. Utenbogardo, Doct. Med. Ultrajectum.

Postremæ tuæ 25. Ianu. scriptæ sic respondeo, et paucis, Vir Cl. propter temporis
angustias quib. urgeor. Indiculum librorum à me omissum non dubito quin per
alteram sequentem acceperis : de quo ages, ut soles, virum bonum et strenuum.
Nos aliquid ex horto regio, per Ioncquetum habituros non dubito : interea v. eum
per Te salutabo. Eruditos vestros saluto, Tim. Gesselium, Diemerbrokium, et
alios viros bonos, qui mihi favent. Funebrem Orationem pro D. Ad. Vorstio à D.
Vander Linden habitam nondum vidi, sed illa mihi destinata est, et eam suo
tempore videbo. Habes hîc inclusum Epistolium, in quo continentur aliquot semina
Tibi destinata : ex eo cognosces quis ille sit qui ad Te mittit. Regis nostri
bellum adversus Papam dicitur extinctum : conditiones pacis nondum emulgantur.
La Chambre de Iustice continuë tousjours : il y en aura de pendus bientost :
On parle de quelques Sergens et Receveurs des tailles : et mesmes de trois
autres plus renommez, scavoir de Catelan, Greffier du Conseil, de de Lorme
et de Pelisson, qui estoit un des Secretaires de M. Fouquet :
de ipso Fuqueto
nihil adhuc novi. Insigne est adagium dictum Catonis apud Gellium. Fures
publici in auro et purpura, privati in laqueo et catena.
Plura aliàs. Vale
vir præst. et me ama. Parisijs, 29. Febr. 1664. Tuus ut suus, G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 29 février 1664. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1318&cln=s

(Consulté le 01.08.2021)

Licence Creative Commons