À Arnold Senguerdius, le 29 février 1664, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 163 vo.

Cl. Viro D. Ant. Senguerdio, Philosophiæ Professori, Amstelod.

Magno cum gaudio tuam accepi, Vir Cl. per eruditum illum juvenem Hollandici
vestri Legati Ecclesiastem, cum libro tuo de Ossibus : pro utroque gratias ago Tibi
singulares. Utinam pestilens illa febris, quæ à tot mensibus in Civitate vestra
grassatur, feliciter ac citò desinat : aut saltem familiam vestram non attingat.
Si amicus noster Chr. Utenbogardus, Botanicam illam Professionem Leidensem,
per obitum Cl. Viri Ad. Vorstij vacantem ambiat, ei ardenter exopto : vir
fuit egregius ille Vorstius, et amicus meus, per varias literas quas ad me pluries
scripsit, mihi notissimus. Quî valet amicus noster communis, D. Fort. Plempius : eum quæso, nomine
meo saluta, quum scribes ad eum. Negotium nostrum cum Iove Capitolino dicitur
compositum ac extinctum : utinam pro communi Christianorum bono, Turcicus ille
Tyrannus, tam facilè in Scythiam posset relegari. Vale, Vir Cl. méque
quod facis, amare perge. Parisijs, 29. Febr. 1664. Tuus ex animo G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Arnold Senguerdius, le 29 février 1664, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1320&cln=s

(Consulté le 21/04/2024)

Licence Creative Commons