À Sebastian Scheffer, le 16 mai 1664
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 169 vo.

Cl. viro Seb. Scheffero, Medicinæ Doctori, Francofurtum.

Pro singulis illis quæ per Genevam ad me misisti, gratias ago singula-
res : quale indicaveris reponsum pretium refundam D. Moquillon : sed nihil in Epistola
tua video de Speculo quod Uxori tuæ destinabas, de quo antehac scripsi : an
mutasti sententiam ? si indicaveris de pretio et magnitudine, ut et de idoneo
vectore, faciam quod volueris, et probabis obsequium meum. Quod spectat ad
varias illas Disputationes quas ab Helmestadio et Iena accepisti mihi mittendas,
nisi certam viam habeas quæ Tibi arrideat, bene inclusas et compactas fasciculo
forti, mitte Metas, à Mets, à M. du Clos, Docteur en Medecine à Mets, pour
faire tenir à Monsieur Guy Patin, Docteur en Med. et Professeur du Roy, à Paris.
Il y a un Messager de Francfort à Mets, toutes les sepmaines :
sic tuto et securè
totum illud ad nos perveniet. Si ad nos veniant hac æstate vester Ochsius aut
Seb. Switzer, reddam illis quidquid jusseris pro tuis impensis. Quid vis ut sperem
aut credam de tuis Elogijs Boisardi ? Filij mei Te salutant : Ego Te, venerandum
Senem Parentem tuum, carissimam uxorem, Cl. viros, Lotichium et Io. Danielem
Horstium,
et alios amicos. Hîc expectatur purpuratus quidam Legatus Papæ :
qui utinam Turcas omnes repellat ultra montem Imaum, unde malum pedem olim
attulerunt, incommoda nostri sæculi, Ottomanidæ, impijssimi nebulonis et impuri
pseudo-prophetæ Mahometi asseclæ nequissimi et stultissimi sectatores. Verùm
satis est : Vive, vale, et me ama. Tuus in æternum, Guido Patin.

Paris. die Ven. 16. Maij, 1664.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 16 mai 1664. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1329&cln=s

(Consulté le 16.12.2019)

Licence Creative Commons