À Christiaen Utenbogard, le 30 mai 1664
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 170 vo.

Clariss. viro D. Christ. Utenbogardo, Ultrajectum.

Vir Cl. Hortus ille Blesensis Tibi destinatus est in folio, quem ad Te
mittam quum nactus fuero. De libro Plantarum Cl. Salmasij, nihil adhuc
audivi, nec esse puto quidquam perfectum ; multa quidem poterat, et libenter
multa aggrediebatur vir maximus, sed pauca perficiebat, spatijs exclusus
iniquis, tam studiorum quàm ipsius temporis : si aliquid super ea re novi didicero
à D. Lantin, ad Te scribam. Libellus Cl. Salmasij de Manna et Saccharo,
quem nunc ad Te pervenisse puto, non videtur meminisse Cl. Vorstij : et est
opus imperfectum, fine carens ut et principio. Quod spectat ad ejus librum
de Plantis, memini me olim audivisse à Cl. viro D. Petro Puteano, regio Con-
siliario et regiæ Bibliothecæ Præfecto, Salmasium quidem aliquando
de illo libro Botanico edendo cogitasse, sed cujus editionis spem postea abjecit,
propter obitum cujusdam ejus amici Elichmanni, Medici doctissimi, in lingua Arabica
et re Botanica versatissimi, quem puto apud vos ad plures transijsse ante
annos circiter viginti. Nihilominus tamen, melius fore puto si scripseris ad D.
Lantin, ad quem tuam mittam Epistolam, si volueris, ut de tota erudiamur.
Quis sit ille D. Cavalier, à quo libros à Te mihi emptos sum accepturus, nescio :
scribe ergo, ut intelligam quis ille sit, et ubinam habitet. Le Roy et toute la
Cour sont à Fontainebleau ; le cardinal Legat est en chemin pour y venir :
Madame de Nemours est morte âgée de 50. ans : Monsieur de Guise est ici fort
malade : de Fuqueto nihil habemus novi.
Nescimus an acceperis semina
quædam à Ionqueto transmissa per Io. Droüart : scribe igitur, sed tuo commodo :
interea vive, vale, et me ama. Parisijs, die Ven. 30. Maij, 1664. Tuus G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 30 mai 1664. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1331&cln=s

(Consulté le 14.05.2021)

Licence Creative Commons