À Jacques de La Fosse, le 27 juin 1664, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 171 vo.

Viro clarissimo Iac. de la Fosse, Sedanum.

Scilicet tuæ humanitatis erat, ut non tamen munusculum exiguum
reciperes, sed etiam et amicitiæ testificatione et elegantissima Epistola
compensares : cùm utrumque mihi jucundissimum est, tum erit jucundius
si mihi id palam testandi occasionem dederis. Hoc nisi facis, aut meum erga
Te studium viam inveniet, aut fortuna monstrabit : Tuum a. officium
est alterum juvare, alteram data significatione anticipare : meum erit omni
diligentia atque festinatione aut iuventa aut imperata à Te, vel
saltem subindicata perficere. Vale, Vir Cl. Lut. Paris. v. Cal.
Iul. 1664.

Tuus ex animo, Guido Patin, Doctor Med. Paris.
et Professor regius.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Jacques de La Fosse, le 27 juin 1664, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1336&cln=s

(Consulté le 21/04/2024)

Licence Creative Commons