À Sebastian Scheffer, le 1er septembre 1664
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 175 vo.

Eidem. Ecce iterum scribo, propter abeuntem et ad vos revertentem Seb.
Switzerum,
à quo non potui impetrare ut à me acciperet speculum ad vos trans-
vehendum : negat enim ejusmodi materiam frangibilem in tam remota loca transferri
posse, absque fractionis magno manifesto periculo : vide igitur difficultatem, et forsan
impossibilitatem agnosce istius negotij, et de illa re judica ; imò da operam, ut
si non possit pecunia tua converti in speculum, in alios usus transferatur : egi
cum varijs hominibus qui vendunt specula, apud quos maximam eorum copiam
et varietatem ; pulcherrimum haberi potest pro 20. Imperialibus, quod ad Te
possim mittere bene cinctum atque cancellatum, sed non habeo ad manum ve-
ctorem idoneum : idem enim recusavit vester Ochsius : Meminit quidem ex literis
tuis Petrus Moquillon, alicujus arcæ, fac ergo ut intelligamus qualenam arcæ
genus volueris, an ligneum, corio nigro tectam, ou de maroquin rouge ; an tapedibus Turcicis cinctam :
an arculam aliquam pretiosam et operosiorem, ex earum genere quas habent apud
nos uxores Magnatum ? quod si ita sit, scribe de pretio, de materia, de magni-
tudine quid volueris. Interea v. vive, vale, et me ama. Dominum Parentem
tuum, carissimam uxorem, Cl. virum D. Horstium, ex animo saluto. Vale, et me
ama. Parisijs, die Lunæ, 1. Sept. 1664. Tuus et suus Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 1er septembre 1664. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1345&cln=s

(Consulté le 20.06.2021)

Licence Creative Commons