À Werner Rolfinck, le 6 septembre 1664
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 176 ro.

Cl. viro D. Guernero Rolfinkio, Medicinæ Doctori, Ienam.

Iampridem Tibi, Vir Cl. non dumtaxat responsum, sed etiam gratias
amplissimas debeo, tum pro tuis libris et Disputationibus, per Cl. virum D. Vol-
camerum
, ad me transmissis antehac, quam pro tuo in me amore, et pro illa
singulari doctrina quam tanquam Sol oriens in universum orbem Medicum sæpius
et feliciter effudisti. Maximus noster Riolanus ante annos 7. magno
meo dolore, ut et publico totius rei Medicæ incommodo, penetravit eò quó pius
Æneas, quò Tullus, dives et Ancus : pulvis et umbra sumus :
die nimirum
21. Februarij, 1657. anno ætatis 80. superato, cum quinque horis : ante cujus
obitum, per triennium integrum, locum ejus, sed longè meritis et viribus impar
occupabam in Auditorio regio Cameracensi, magno tamen et frequenti Auditorum
quamplurimorum consessu, qui Medici studij gratia, Parisios convolant atque
confluunt singulis annis, ex tot Gallia et vicinis provincijs, propter frequentes dissectiones Anatomicas, hybernis
mensibus varijs in locis celebrari solitas, tam publicis quàm privatis : ut et
propter studium Botanicum, quod in Horto regio, verè regio, et modo regio, mensibus
vernis est æstivis, publico videlicet commodo, diligenter excolitur.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Werner Rolfinck, le 6 septembre 1664. Note s

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1347&cln=s

(Consulté le 03.12.2022)

Licence Creative Commons