À Christiaen Utenbogard, le 16 janvier 1665
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 183 ro.

Cl. viro D. Christ. Utenbogardo, Med. Doctori, Ultrajectum.

Vir Cl.

In multos annos felicem vitam Tibi exopto, cum anno novo, et postremæ tuæ Cal. Novembr.
scriptæ ne diutius moror, sic respondeo. Quod vivas et valeas, seriò gaudeo : ego quidem valeo,
sit laus Deo Opt. Max. Nuper hîc obijt unus è nostris, vir doctissimus, Petrus le Comte,
biennio me junior : et alij tres pessimè habent, ex quib. unus est me senior, et prope octogenarius,
alij duo adhuc juniores : sed quid sunt anni decem, aut 20. aut 30. homini tandem morituro ? seriùs,
ocyus, < sors > omnium versatur urna : et tandem illic ibimus omnes, quò pius Æneas, quò Tullus, dives et
Ancus : Pulvis et umbra sumus.
Epistolam tuam misi ad D. Lantin. Filij mei Te salutant, ut
et duo nobiles Galli, cum pijssima Magdalena. Dominus Fouquet tandem post multos moras
atque comperendinationes judicatus est : ex 22. Iudicibus novem ad mortem : 13. alij ad exilium
illum damnarunt, cum amissione omnium bonorum : sed statim Rex
audito tali judicio non expectato, post bihorium, pœnæ commutationem reo indixit indici jussit
et exilium perpetuum in carcerem commutavit : unde factum est
ut post triduum, ducentis equitibus comitatus, Pignerolium, Transalpinæ
Galliæ oppidum fuerit abductus. Plura aliàs. Vale Vir præstantissime,
et me ama. Parisijs, 16. Janu. 1665. Tuus ex animo,
Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 16 janvier 1665. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1367&cln=s

(Consulté le 25.06.2021)

Licence Creative Commons