À Sebastian Scheffer, le 29 janvier 1665, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 183 vo.

Cl. viro D. Seb. Scheffero, Francofurtum.

Duabus tuis sic respondeo, Vir Cl. De Epistola quam requiris pro nobiliss. ac
generosissimo viro D. à Vorburg, posthac videbo, extincta hyeme : licet meum esse non
agnoscum, tantis viris Conringio, Boelero et alijs immisceri, ne videar ignarus argutos inter
strepere anser olores. Fasciculum illum tuum per D. du Clos transmissum rectè accepi,
pro quo gratias ago : Gotzium vestrum saluto, ad quem mittam per Seb. Switzerum quæ habeo
pro recudendo libro Cl. Hofmanni, de Medicamentis Officinalibus : ut et MS. Hofm ejusdem de Humoribus,
de partib. etc. De Speculo ad vos mittendo, agam cum D. du Clos, qui nunc est Parisijs : quod
utinam haberes ! ut et de libris quæsitis, qui omnes sunt hodie rarissimi, adeo frigent nostri Biblio-
polæ. Dionis Chrysostomi (ille idem est cum Prusæo) opera Græcolatina in
fol. 1604.
æstimantur 16. libellas Turonenses : Libanij Sophistæ in 2. tomis,
æstimantur 30. lib. Turonenses : editio est Paris. tres illi tomi sunt optime compacti :
neque nihil tamen conclusi de pretio quod mihi videtur immodicum ; Tu vide, ac decerne. S. Ioannis
Chrisostomi Opera omnia Græcolat. edit. Paris. xi. tomis in fol. sed compactis,
æstimantur
150. lib. Turonenses : i. 50. escus : aut 50. Imperiales. Sed nescio quid velis de tali pretio :
vide igitur, et scribe quod sentias. De publico et politico rerum nostrarum statu præsenti,
dicam paucis. Fuquetus, noster olim Gazophylax, tandem post multas moras et compe-
rendinationes, multorum Iudicum indulgentia, non admodum æqua, laqueum evasit :
habebat 22. Iudices, ex quib. novem ad mortem damnarunt : alij tredecim eum exilio multarunt :

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 29 janvier 1665, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1370&cln=s

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons