À Heinrich Meibomius, le 1er avril 1665, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 187 vo.

Cl. viro D. Henrico Meibomio, Helmstadium.

Gratissimam tuam cum summo gaudio accepi, Vir Cl. hesterna luce, cui paucis, cum
bona tua venia, sic respondebo. Patienter expectabo fasciculum
quem Francofurtum misisti ad Schefferum nostrum, et
statim respondebo quamprimum eum accepero. Maximo
me devinxeris beneficio si curaris mihi comparari
fasciculum ex tot libellis, quos quorum Indiculum ad Te
miseram, et qui fuerant apud vestrum Typographum editi.
De singulis videbo postquam accepero quem misisti ad
Schefferum : cætera si volueris mittantur Hamburgum
ad Lud. Heron, ut antehac ad Te scripsi, qui statim et illico
restituet quidquid pro me impendaris pro illis emendis.
De pretio numquam certabimus, modò patiaris ut impensæ
tuæ tibi statim tibi refundantur. Quæcumque scribis de
Scheffero Argentoratensi valdè mihi placent : cumprimum
hîc apparebunt, ea statim mihi comparabo et ex eorum
lectione sine dubio proficiam. Loccenius ille mihi notissimus est
ex editis operibus. De Petronio noli moveri, anno superiore
editus fuit quidam libellus Patavij verè Pseudonymos

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Heinrich Meibomius, le 1er avril 1665, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1379&cln=s

(Consulté le 23/04/2024)

Licence Creative Commons