À Sebastian Scheffer, le 24 mai 1665
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 190 ro.

Viro Cl. Seb. Scheffero, Med. Doctori, Francofurtum.

Ex tuis per Genevensem Typographum transmissis, pro quib. ingentes ago
gratias, incidi in mærorem summum ex obitu Cl. Parentis tui, viri optimi, pro quo
fortiter ac seriò doleo : ejus itaque Manibus bene precor, sit ei terra levis, et placidè
quiescat in sinu Abrahæ : dum dolorem meum demulcet ac lenat Filiolus Tibi exortus
in solatium, et spem melioris sæculi. In transmissis reperies optima multa Cl. viri
Casp. Hofmanni, Germaniæ vestræ Phœnicis, quorum editionem Tui juris facio,
fideique tuæ committo. Errata typographica in Tractatu de Medicamentis officinalibus, ab
ipso Auctore exscripta et observata, ecce absit ut ea ad Te mittam, Utinam eorum neq. enim ea
unquam habui, et nemini ea numquam ad me pervenisse : audivi tamen Auctorem ipsum
de illis ad me mittendis olim cogitasse : quod tamen non præstitit, forsan morte præventus,
dum in ea mente esset. Hîc quidem et ad manum habeo propria Authoris manu scripta, Errata
Instit. Med. editionis Lugdunensis, 1645. olim ad me missa per Car. Sponium, Medicum
Lugd. sed ista nihil faciunt ad rem vestram, nisi quis sit apud vos Typographus, qui vellet
earum editionem novam aggredi. Quod si ejusmodi Errata libri de medicamentis officinalibus,
alicubi exstent, haud dubiè latent apud D. Io. Georg. Volcamerum, virum optimum
et Amicum singularem, Noribergæ Medicum ; de quo quamprimùm scribam. Interea v.
Te monitum velim de quibusdam Erratis à me annotatis in isto libro de Medicamentis Officinalib.
V. gr. pag. 108. lin. 26. additur de Ocul. c.v. Pag. 109. lin. 8. hoc tolli
volui parenthesi.
Pag. 253. lin. 4. quæ eadem est, pro illud. Pag. 254. lin. 25.
lege, Lobelio nimia, satis illi fuit calidas et siccas. In Epistola Authoris ad me, juxta
textum Græcum, scribe, lib. v. Ethic. ad Nicom. cap. 9. In præfat. pag. 1. lin. 22.
tantùm non infinito. Pag. 2 lin. 25. Imperatum, lib. v. Hist. nat. cap. 41. Pag. 3.
lin. xv. lib. 6. cap. 33. Ibid. lin. ult. vomitum provocaturo. Ead. pag. lin. 24. lege
fatiscat in pulverem. Pag. 6. lin. 14. Mesueï Interpres. Pag. 13. lin. 2. Atqui. lin. 4.
delet Anguillara. Ibid. lin. 35. Purgantibus, utrobique est. Pag. 14. lin. antepenultima,
απο του βρυω. Pag. 30. lin. 4. Teüfels Kopf. Ibid. lin. 33. dele gr. vj. et repone se numquam.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 24 mai 1665. Note s

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1384&cln=s

(Consulté le 09.12.2022)

Licence Creative Commons