Transcription | |
Ms BIU Santé no 2007, fo 192 vo. Clariss. Viro D. Simoni Paulli, Archiatro Regis Daniæ, et Prælato Arhou- per quas notumque facerem quanti viros tui similes dignitate et eruditione insignes summo suo iure et naturali quodam affectu meo æstimem. inter heroes illos rei litterariæ iampridem principatum tenes quod abunde annos tum ex illis tuis operibus quæ in lucem emisisti, quem olim mihi sæpius retulit atque declaravit antecessor meus eximius Dominus J. Riolanis antiquior sch. med. paris. magister, qui hic obijt 19o feb. 1657 et cuius locum iam tunc temporis occupabam a triennio integro novum gaudium mihi quoque attulit charissimi et eruditissimi tui filij conspectus cuius indolem egregiam et summam doctrinam morumque candorem omnino possum tibi satis digne laudare atque probare. hîc mecum cogit filius tuus et tuo quodam consilio scribendi librum de quodam medicamento de hoc voto tuo pauca respondi quæ utinam tibi placeant : atque probentur : saltem fortiter opto ut illa æqui bonique consulas. Si quid requiras ex hac urbe nostra imo et ex tota gallia ; in genus omne officiorum polliceor modo intelligam per te quid cupias : et grato animo dicam quod ille olim apud tacitum : dij tibi principatum dedere, nobis obsequij gloria relicta est, et in hoc voto desino ut diu summo reipublicæ litterariæ sanus et incolumis nobis supersis, vive vale V. Cl. et me ama. Parisijs ex als. Tuus ex asse. Catalogus Plantarum Canadensium, Iac. Cornuti, Med. Paris. qui hîc Tuus ex animo, G.P. |
Imprimer cette note |
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. –
À Simon I Paulli, le 2 juillet 1665, note s.
Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1392&cln=s (Consulté le 06/12/2024) |