À Bernhard Verzascha, le 25 août 1665
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 194 ro.

Cl. viro D. Bernado Verzaschæ, Med. Doctoris, etc. Basileam.

Vir Cl.
Ratum fixúmque sit apud Te velim, me toto animo faviturum
doctissimo juveni vestro Buxtorfio, cui plenissimè successurum puto consilium
nostrum. Certum habeat Typographus vestras nihil prorsus subesse in Sylloge illa
nova Theseωn Medicarum,
quod metuere debeat, ne eamdem imitentur aut refingant
nostri Galli : numquam enim istud continget : adeo frigent nostri homines : De Parisinis est
hoc verissimum : Lugdunenses tale nihil cogitant, nec unquam aggredientur. Iam
prostant 7. Decades, octavam adornet, et ad sequentes ordine suo se accingat : hæc quod
si fecerit numquam pœnitebit : ego certè novam illam editionem fortiter laudabo,
eámq. sudiosè commendabo meis Auditoribus in Schola regia, per quos in suam patriam
i. in singulas Galliæ Urbes, quaque latè patet, revertentes, distribuetur, et alijs Medicis, stud
curiosis et studiosis innotescet : eo consilio factum est ut Hollerius noster in folio, statim
omnibus innotuerit, et jam trecenta Exemplaria distracta sint à ab 8. vel decem mensibus, summo
Bibliopolæ studio, ut et commodo. Tui Riverij contracti novam editionem per Lugdunensem
illum Typographum promotam numquam vidi : forsan ut scribis, eam transmisit in Hispa-
niam

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Bernhard Verzascha, le 25 août 1665. Note s

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1397&cln=s

(Consulté le 08.02.2023)

Licence Creative Commons