À Heinrich Meibomius, le 16 septembre 1665
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 196 ro.

Cl. viro Henr. Meibomio, Helmstadium.

Vir Cl. Quatuor tuis responsum debeo, quas ecce habeo in manibus,
et quibus ut respondeam, ecce me accingo. Cl. Schefferi librum de Philosophia Italica
nondum vidi, nec an Lutetiæ prostet, à quoquam audivi : prostabit tamen aliquando,
túncq. eum mihi comparabo. Duplex Cometa hîc visus ; de utroque scripserunt
quidam P. Loyolitæ, et alij : nonnulli etiam adhuc scribunt : quidam levioris
fidei putant ejusmodi sidus calamitates multas portendere : quod non credo : et
hoc esset probabile, si numquam adesset aliqua publica calamitas absque cometa :
quod est falsum : substantiam enim habent Angli, Batavi, imò et omnes Europæi : ideóque
sit pax Cometæ. Sacerdos ille dictus Gendron, Curé de Vauvre, pés de Chartres
sur le chemin d’Orleans,
olim fuit chirurgus : dein Sacerdos : Chirurgiam fecit
per aliquot menses Reginæ Matri : sed tandem ab ea recedere jussus est, propter im-
peritiam, aut saltem quod ejus curatio minus succederet : in ejus locum assumptus
est alter, qui se Medicum Lotharingum profitetur : vocatúrq. Dominus Alliot : dicitur
esse peritus in Chymicis, i. in arte mentiendi et fallendi : dicit se habere multa
secreta : Van Helmontium laudat, arsenico utitur, et alijs venenis : eventus
virum ostendet ; interea toleratur in aula, quasi Principes velint decipi : nunc v.
dicunt aulici medicastri, Reginæ morbum non esse cancrum, sed carnes dumtax[at]
fungosas ; alij dicunt schrophulas mammæ adnatas, et vicinis partibus adfixas : ut ut
sit, nesciunt qui dicant, nec quid facturi sunt : sic Reges et Reginæ moriuntur : Dij
meliora pijs. 2. Immersum timet Oceanus noster navibus Anglicis et Hollandi-
cis ; stragésque multas Londini exercet ipsa pestis : unde fit ut Politici nostri facilè
sibi persuadeant, clam agitari inter utramque gentem consilia aliquot de fœdere
aliquo, et Pace firmanda : quod utinam fiat. Quidquid Conringianum prodibit,
lubens mihi comparabo. Cælij Rhodigini lectiones antiquæ tandem hîc videbuntur :
liber est optimus. Ezechiel Spanhemius est amicus mei Caroli, qui Te salutat.
Cl. virum D. Rolfinkium saluto : nuper ad eum scripsi, per D. Volcamerum, Medicum

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Heinrich Meibomius, le 16 septembre 1665. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1404&cln=s

(Consulté le 29.02.2020)

Licence Creative Commons