À Sebastian Scheffer, le 25 septembre 1665
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 197 ro.

Viro Cl. Seb. Scheffero, Francofurtum.
Par M. de Baubieres.

Præter eam quam ad Te scripsi misique per Seb. Switzerum, mense
nuper elapso, iterum scribo ut sciam de tuis rebus. i. de tua valetudine, uxoris
et filioli, cui Nestores annos et felices exopto. Fac quæso ut illa sciam : ut et
quid cogites de nova Editione libri de Medicamentis Officinalibus C. Hofmanni. Quid
molitur vester Chalcographus ? mutavitur consilium ? an pergit in
suo proposito ? Regina Parens vivit, sed dumtaxat vivit, cum exigua spe
salutis, inter manus Empiricorum et Chymistarum, qui frequentes in aulam
conflunt, ut faciant rem, si non rem, quocumque modo rem. Ejusmodi
monstris hominum Principes delectantur atque deluduntur. Hîc actum est in
Senatu et in Collegio Sorbonico de infallibilitate Papæ, sed ejus ingratijs.
Gallia nostra magis est Sorbonica quàm Papistica : nec pro eo multum
possunt Monachi, et alij gnathones aulæ Romanæ, adversus acerrima Regis
nostri consilia, vel placita. Londini grassatur lues pestilens vehementissima.
Dominus Mocquillon Te salutat. Quid habetis apud vos novi in re literaria ? mense
proximo prodibit Lugduni nova Editio omnium Operum Dan. Sennert, cum Auctario
novo Epistolarum ejusdem Senn. et Mich. Doringij, amœbæarum.
Nihilne acci-
pisti mihi mittendum, à D. Meibomio, Profess. Helmstadiensi, juvene doctissimo ?
Hoc ille scripsit ad me, sed per Te nihil audio. Vale, et me ama : et scribe si lubet
per viam D. Ochs, qui hanc Tibi reddet. Parisijs, 25. Sept. 1665.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 25 septembre 1665. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1406&cln=s

(Consulté le 15.09.2019)

Licence Creative Commons