À Anton Deusing, le 8 octobre 1665, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 197 ro.

Cl. viro D. Ant. Deusingio, Medicinæ Doct. et Professori, Groningam.

Iampridem ferebat animus ad Te scribere, Vir Cl. Téque, per ceram et
linum, et literas animi mei interpretes salutare tanquam virum eximium,
et Reip. Medicæ ornamentum singulare : Tibique propter singularem
eruditionem, ac planè stupendam polymatheïam, officiorum omne genus,
quantum in me esset offere : quod hodie quanquam serò, tandem tamen et
seriò facio, Tibique meipsum et omnia mea Tibi offero, rogóq. ut me,
licèt forsan immerentem, in Amicorum numero velis habere atque collocare.
Antehac ad Te haud dubiè scripsissem, sed meum hocce consilium retarda-
vit ac differe coegit Cl. Viri Amici olim mei carissimi præmaturus et in-
felix obitus : intelligo D. Io. Ant. Vander Linden, per cujus Manes Te
precor ut credas me Tuum fore in perpetuum : gratóq. animo accipias lite-
rarium munusculum quod ad Te mitto per Henr. Lindenium, Amici nostri
Filium : illud a. est Hortus regius Paris. cujus alteram partem haud dubiè
mittam quamprimùm prodierit : sed dicam cum Virgilio, Metas nec tempora
pono.
Interea v. si quid ex hac Urbe nostra requiras, fac si placet ut per Te
intelligam. Vive, vale, Vir Cl. et me ama. Parisijs, 8. Oct. 1665. Tuus, etc.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Anton Deusing, le 8 octobre 1665, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1408&cln=s

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons