À Johann Daniel Horst, le 1er avril 1666
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 207 ro.

Cl. viro D. Io. Dan. Horstio.

Salve Vir Cl. Ex hac urbe discedenti D. Seb. quem hîc esse nescie-
bam, hanc ad Te scribo Epistolam, ut gratias agam pro tua : Iuvenis ille Iean Houssaye
Gallus est, Turonensis, de Tours, Tourangeau, non Thorunensis. Gaudeo quod
Schefferus noster bene se habeat : nuper ad eum scripsi. D. Colot nondum
vidi nec audivi reducem. Iudæi delirant de suo Messia : omnes stulti insaniunt.
Pax hîc speratur inter nos, Anglos et Hollandos, mediantibus Sueco, Dano, et
alijs Principibus, Divæ Paci faventibus, quæ utinam faustis avibus brevi appareat,
quæ tuta sit et secura, nihilque habeat insidiarum. Filio tuo gratias ago,
quod mei meminerit. Si quid habueris ad me mittendum, trade Scheffero nostro,
aut cui volueris : habebo rationem impensarum : Theses et Disput. Medicas im-
primis opto, præsertim de Peste, de Theriaca, de febribus, etc. non tam novas
quæ quotidie prodeunt, quàm ex veteribus, antehac in Germania excusis. Vive, Vir Cl.
bene vale, et me ama. Parisijs, 1. Aprilis, 1666. Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Daniel Horst, le 1er avril 1666. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1430&cln=s

(Consulté le 18.01.2020)

Licence Creative Commons