À Thomas Bartholin, le 9 avril 1666, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 207 vo.

Cl. viro D. Thomæ Bartholino, Hafniam.

Vivo et valeo, sæpe tTui memor, Vir Cl. si Tu quoque vales, ut opto, laus
sit Deo Opt. Max. cum tota familia, liberis et fratribus, et alijs amicis. Habemus
hîc unum ex vestris Magnatibus, Legatum olim vestrum, D. Annib. Seestedt,
virum quidem optimum, sed μελαγχολικοτατον : immodico viscerum fervore laborat,
non sine anxietate mentis nimia, cum delirio sine febre, et cum vigilijs, etc. spero tamen eum
convaliturum, et ad vos reversurum. Quî valent D. Simon Paulli, et ejus Filius ? utrumq.
saluto, si placet, ut sciant me vivere memorem, nec ingratum. Quî se habet vir quidam
eruditus, dictus D. Lodberg, vir optimus, ac eximius, qui hîc ante 4. annos, agebat
Ephorum apud D. de Rosecrants. Tu quid agis pro bono Reipublicæ ? Ioannes
Pietreus hîc obijt, anno æt. 56. et ille doctissimus. In re literaria nihil habemus
novi : quidam è nostris Franc. Blondel, vir eruditissimus, scribit aliquid
contra Antimonium : quod ubi typis mandatum fuerit, statim ad Te mittam.
Vive, vale, ac me ama, Vir Cl. Parisijs, 9. Aprilis, 1666.

Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Thomas Bartholin, le 9 avril 1666, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1433&cln=s

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons