À Sebastian Scheffer, le 9 mai 1666, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 205 vo.

Cl. viro D. Sebast. Scheffero, Medicinæ Doctori, Francofurtum.

Magno gaudio me adfecerunt tuæ literæ, Vir Cl. per quendam nobilem Germanum
mihi redditæ ; sed dic sodes, quinam sunt illi duo qui tanti pretij fecerunt vecturam
suam. Unum quidem invenio fasciculum in meis Adversarijs, traditum die
Martis, 3. Febr. 16… 1665. cuidam Mercatori Parisino, mihi notissimo, transmittendum
D. Io. Dan. Horstio : in quo Hollerius de morbis internis, etc. in folio, contineba-
tur [était contenu] pro eodem ipso D. Horstio, et quem ipse postulaverat. Et in eodem ipso fasciculo
latebat Privilegium regium pro D. Beyero, curâ meâ impetratum, ad excudendas Obser-
vationes Schenkij, etc.
de quo me rogavebat ipse D. Horstius, etc. Ibi quoque latebat inclusus erat
exiguus alter fasciculus, Opusculorum Cl Hofmanni, de Calido innato, de Humorib.
et partibus similaribus,
pro quo rogabam D. Horstium, ut Tibi redderetur : quem an
adhuc acceperis, certè nescio : scribe si placet an tres illos Tractatus acceperis à D. Horstio,

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 9 mai 1666, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1435&cln=s

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons