À Johann Theodor Schenck, le 6 novembre 1666
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 210 vo.

Cl. viro D. Io. Theodoro Schenkio, Med. Doct. Ienam.

Bonum factum, Vir Cl. Summo enim cum gaudio suavissimam tuam
accepi, pro qua gratias Tibi ago quantas possum maximas ; ut et pro duobus
istis voluminibus compactis, quæ ab anno misisti Francofurtum, ad D. Schefferum :
Istpse fuit hîc ante aliquot annos Auditor meus ; ab illo tempore fuit Amicus et Evergetes : et
tamen miror, quod à tanto tempore de illis nihil ad me scripserit : imò an ea acceperit dubito, cùm
de illis nihil quidquam audiverim : idcirco Te rogatum velim, ut eum moneas per
literas, et ad me transmittat per viam tutam quam novit : i. per D. du Clos, Med.
Metensem.
De pretio non est quod cures, habeo enim quod refundam liberaliter, et satis-
faciam creditoribus meis : scribam itaq. ad D. Schefferum, ut ex indicina tua summam
persolvat quam indicaveris, pro illis duobus, et ego illi restituam per mercatores
Parisinos, qui agunt Francofurti per totum annum, et singulis hebdomadis. Revera
salivam mihi movent ista duo volumina, à Te mihi comparata, et utinam ad manus
meas jam pervenissent : in quib. multa possum videre et discere, quæ numquam vidi,
nec ahuc à quoquam rescire potui : anxium me atque sollicitum detinebit sæpius
eorum expectatio, et somnum interturbabit quousque ea accipiam : quod sæpius
mihi contigit ab annis 40. à quib. instruo Bibliothecam, quam hodie habeo instru-
ctissimam et locupletissimam. Thomæ Renesij Epistolas hîc habeo : librum qui-
dem optimum : et jampridem notissimam habeo tanti Viri singularem eruditionem :
cui utinam hîc aliquomodo utilis esse possem : quæcumque ille scripsit, ea singula
studiosè mihi comparavi : eum enim colo tanquam [m]agnum sidus eximiæ claritatis
in cælo literario. Eum, si placet saluto, cum clariss. et optimo Sene, Decano
vestro, D. Guern. Rolfincio : ambo fuerunt olim amici Viri Illustris,
Casp. Hofmanni, beatæ memoriæ, qui Sol fuit inter viros eruditos, qui
vestram Germaniam illustrarunt sua polymatheiâ : et ille quoque
olim me habuit in Amicorum suorum numero : quod facilè probare possem,
tum per varias Epistolas quas ad me scripsit, tum per tres duos libros quos lubens
volens Nomini meo inscripsit. Opiatam Orvietanam nemo hîc
æstimat : nec quidquam conferre posse reor ad dysenteriæ curationem :
est medicamentum impensè calidum, quod agyrta quidam Italus, et impostor
quid nugacisssimus tunicato popello, ut et alijs qui volunt decipi, vendere

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Theodor Schenck, le 6 novembre 1666. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1446&cln=s

(Consulté le 23.10.2021)

Licence Creative Commons