À Sebastian Scheffer, le 10 novembre 1666
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 212 ro.

Cl. Viro, D.D. Sebast. Scheffero, Med. Doct. Francof.

An vivas et valeas, Vir Cl. supra modum anxius vivo, quum
ab anno nullas à Te acceperim literas, nec de Te quidquam audiverim,
licet et sæpius ad Te scripserim : tam contumacis et diuturni silentij
tui causam non intelligo : fac igitur ut sciam de Te rebúsq. tuis,
et scribe quid factum sit libris Amici olim nostri, Casp. Hofmanni, tum
de Medicamentis officinalibus, tum de Humoribus, de calido innato, etc.
Anxius quoque sum de ijs quæ ad me scripsit D. Io. Theod. Schenkius,
se nempe ad Te misisse aliquid mihi destinatum, ante multos
menses : ut et quid agat vester Chalcographus, et an perseveret
in proposito. Quidquid volueris scibere vel mittere, tutò poteris
per D. du Clos, Med. Metensem : sed rogo Te atque iterum rogo,
ut scribas, et sciam quid agas dulcissime rerum. Interea, Vir Cl.
Te saluto, cum carissima uxore tuóq. Filiolo. Vale, et me ama.
Parisijs, x. Nov. 1666. Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 10 novembre 1666. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1448&cln=s

(Consulté le 13.05.2021)

Licence Creative Commons