À Vopiscus Fortunatus Plempius, le 12 novembre 1666
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 212 ro.

Cl. Viro D. V. Fort. Plempio, Lovanium.

Sæpius de Te tuáq. valetudine anxius cogitavi, et adhuc cogito,
Vir Cl. tuam enim mihi reddidit sapiens quidam Theologus, qui Te decumbere
mihi narravit, sed utinam citò convalescas. Pro tua gratias ago amplis-
simas : Ego quidem valeo, cum anno æt. 65. sed quid ultra sim habiturus,
nescio : ejusmodi vitæ necessariæ terminum solus ille novit summus rerum arbiter,
Deus Opt. Maximus. Climatericum annum facilè superavi, nec me
terruit ille, nec enim sum adeo meticulosus : Platonicorum deliria, et
Pythagoræ somnia certa mente contemno, et fortiter negligo. Non dum
editus est liber Viri Cl. D. Bochard, de paradiso terrestri. Bene sit Manibus
viri doctissimi D. Sinnichij : sed ægrè fero tantum opus imperfectum
remanere : ô molesta et acerba fata viris eruditis ! Petrus Petitus noster
vivit et valet : eum salutabo tuo nomine. Servet Deus optimum virum D.
Senguerdium.
Hîc habemus Sennertum novæ editionis, quinto tomo locuple-
tatæ Lugduni, ubi obijt Petrus Ravaud, quem olim nosti, Typogr. Lugd. Hîc
agitur de Editione quorumdam MS. Cl. viri Casp. Hofmanni : sed adeo lentè,
et tanta socordia agunt nostri Parisini, ut vix ab istis lucrionibus sperandum
aliquid mihi videatur. Vale, Vir Cl. et valetudinem tuam cura diligenter :
vive inquam, vale, et me ama. Parisijs, 12. Nov. 1666.

Tuus ex animo, G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Vopiscus Fortunatus Plempius, le 12 novembre 1666. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1449&cln=s

(Consulté le 22.01.2020)

Licence Creative Commons