À Johann Georg Volckamer, le 26 octobre 1667, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 218 vo.

Eidem. Nuper ad Te scripsi, Vir Cl. nempe 21. Oct. et iterum scribo, u[t]
scias me per D. Picques, duos fasciculos accepisse ; in quorum altero inve[ni]
duo exemplaria libri D. Guern. Rolfincij, de medicamentis purgantibus, unum com[pa-]
ctum, alterum incompactum : in altero v. fasciculo, tres Tractatus reperi, Viri Cl. D.
Io. Theod. Schenkij, cum 25. Disp. Medicis : et duab. Thesibus D. Mic[h.]
Dilhero : quæ quidem omnia sunt optima : ideóq. gratias ago amplissimas, e[t]
Tibi, et D. Dilhero : sed dic sodes, indica mihi pretium tot libellorum, q[uod]
refundam D. Picques, Tibi restituendum : mihi enim satis est quod rerum mea[rum]
satagas tam amicè, tantáq. cum benevolentia, sed absque ullo tuo dispendio
debent ista fieri : dic quoque quam agat ætatem Vir Cl. D. Rolfincius,
ut ad eum scribam, eiq. gratias agam pro suo libro Nomini meo inscripto : m[e]
quoque gratissimum feceris, si mihi indicaveris quî me gerere debeam cum ill[o]
qui tam honorificè mecum agit, et mihi tam inscienti quàm indigno, tam erudit[um]
librum consecravit. Rex noster Christianissimus magnum bellum meditatur vere proximo,
tam in Flandria quàm in Italia, et forsan alibi. Viros Cl. saluto, D. Rolfin[cum,]
Io. Theod. Schenkium, Mich. Dilherum, Richterum, Felwingerum, Fab[ri-]
cium, et alios amicos. Lugduni Celtarum currunt sub prælo quædam Phys[iol.]
et Pathol. Cl. Hofmanni : sed quandonam lucem videbunt incertum est, propter
temporum difficultatem. Epistolam Tibi mitto pro D. Rolfincio ; vide quæso ne
pereat, eiq. tutò reddatur. Eruditos illos amicos nostros omnes saluto, præser-
tim D. Dilherum, Richterum et Felwingerum. Vale, Vir Cl. Parisijs,
26. Oct. 1667.

Tuus ut suus Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 26 octobre 1667, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1472&cln=s

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons