Transcription | |
Vitam nullus acciperet si daretur scientibus ; ad eam enim cui patet ingressus, patet et ad miseriam ; nec quo longior, melior, sed quomodo fabula, ita et vita : quam bene, non quam diu acta sit refert. Primo respondet ultimus dies ; utque illam a doloribus auspicamur, sic ab ea vi laborum ejicimur. Medii temporis cursus vix motu tranquilliore peragitur : hunc nobiscum dividit somnus, et pars æqua morti similis exigitur aut pœnæ, nisi contingit quies, reliquum tenent tormenta. Undique mala circumstrepunt, ubique bellum et insidiæ, nullibi induciæ, omnis dies, omnis hora nos mutat. Mundus in unius hominis gratiam factus, videtur odio in ipsum plenus, ut per ea perniciem creet, per quæ nos tuetur et sustinet. Quin et putre hoc corpus, animi pondus ac pœna, tam male convenit nobis, ut quod evenit in alieno habitantibus, semper aliquid supersit aut desit. Hinc crebri dolorum morsus et innumeri morbi, qui vel silentio subeunt, vel aperto Marte grassantur et sæviunt. Neque enim tam vario genere vivimus, quam ægrotamus ; et mors ut semel jugulet sæpe nos experitur. Quid quod non raro transferuntur morbi, nunquam vero sanitas ? Dubium quoque an Natura melior Parens, an tristior noverca fuerit ? brutis indulsit animas, nobis animum quoque ; sed sæva mercede contra tanta sua munera : nam ut multi sint à corpore morbi, adhuc tamen plures ab animo. Neque vero acuendum est ferrum aut temperanda sunt venena, ut partis utriusque infirmo vinculo cohærens societas dirimatur : levi quippe externarum injuriarum afflatu vita exuimur, peneque in id videmur nasci, ut vita defungamur. Nec a solis morbis afficimur : facessunt et negotium illorum prodromi : ipse somnus, alias pars humanæ melior vitæ, etiam valentibus aliquid grave et periculosum minatur, ut et pervigilium, oris amaror, et ανορεξια, biliosæ impuritatis propagines : sudores humidioris hepatis indices : necnon ipsa sitis, sive sit à Ventriculo, sive a Pulmone. Lassitudo multis modis nocet, quæ cum triplex sit corporis, et ad cujus depulsionem tota Medicina requiritur ; est et ingenii, nec illa levis, imo supplicium insolens, et sedentium ad libros miserum stipendium. Viri etiam robustissimi non carent morbi suspicione, nec sunt extra omnem aleam : et sua sunt illis incommoda, parque per omnes tempestas : Imo et ipsa Athletarum euexia periculi plenissima est, nisi statim solvatur : quidquid ad summum pervenit, ad exitum properat. Speciosa illa sanitas lubrica est : quin et ipsi bene colorati debent habere suspecta sua bona, ut et gladiatores suam saginam : qui enim foris splendent, intus sæpe sordent. Humanæ vitæ mimum componunt atque perficiunt grandia non minimis gaudia mixta malis : nullum tempus excipitur : medio de fonte leporum surgit amari aliquid quod in ipsis faucibus angat ; bellum in media pace consurgit, invadit temperatissimos morbus, validissimos febris ; et morbi causas si alia deficiunt, nimia sibi felicitas invenit. Neminem eo bona valetudo provexit, ut non tantum illi minaretur quantum permiserat : sed huic malaciæ ne sidito : mare momento vertitur : eodem die ubi luserunt navigia, sorbentur ; extrema gaudii luctus occupat. Ad hæc, præter solida mala quæ sæpe muliebriter ferimus, sæpius ad opinionem dolemus, et tam æger est quisque quam credit. Has tamen inter vitæ-ne an mortis moras ? homo æquè superbum ac caducum animal, quasi non sentiat ire se, vel rapi eò quò eunt omnia, sibi æterna proponit, et in quantum potest ætas humana protendi, spe ac votis occupat : quodque miserrimum, quanto illi vita fragilior, tanto ejus libido effusior : ut cum singuli dies tantumdem in mortem conferant, demens ultimum exhorrescat, eoque instante, ulteriorem, si quem possis assuere, omni pretio coemat. |
Imprimer cette note |
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. –
Autres écrits : Une thèse quodlibétaire de Guy Patin : « L’homme n’est que maladie » (1643), note s.
Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8038&cln=s (Consulté le 04/12/2024) |