Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 1
Transcription

Ms BIU Santé 2007, fo 235 ro.

Ergo rheumatismo lecto affigitur nob[ilis] illa virgo :
rheumatismum appello cataclysmon serosi humoris in quam-
libet partem ; ut. n. fluvij nequeunt trah suis alveis
coerceri post largos imbres, sed vicinos agros in[un]dant, ita
cùm serosus ille humor copiosor catulerit in venis, nequit
earum conceptaculis retineri, sed irruit in vicinas partes,
eásq. irrigat, unde dolor ; qui remedijs etiam prudenter
administratis contumaciter obstitit : contumaciæ causa
serosus ille humor qui suæ gravitatis causam agnoscit fervidam
ne viscerum nutritiorum intemperiem, à qua et copiosius
serum progignitur et fervet in venis, inde febricula illa
quæ sub noctem exacerbatur : ab ea febre acrius ejusce-
modi serum efficitur, et copiosius : utraq. de causa è
venis exilit, quare tum ad viscerum fervorem contempe-
randum, et serum id genitum deturbandum, non alia
novi remedia, nec esse puto quàm quæ sunt proposita : hoc
est ut epith<emata>. ex oxycrato parata regioni jecoris applicen-
tur, et subinde renoventur : tum etiam ut enemata
freq. ex hordeo, furf<ure>. cichorio albo parata inijciantur,
ignem istum contemperantia. Sed ad singulare præsidium
confugere erit necesse, atq. ut portio ejusce sab serosi humoris
educatur, educendus erit sanguis, semel atq. iterum, è
brachio, è pede, non moror. His artib. ardore contemperato,
illuenda eluenda erit illuvies quæ morbum huncce fovet
blanda catharsi ex syr. ros. pallid. è fl. mal. persic.
cum fol. Or. et med. cassiæ concinnata. Ad capitis
dolorem quod spectat, spes est fore illum cessaturum,
ubi fervor iste viscerum deferbuerit : etenim ab eo igne
vapores acres meningas feriunt eásq. distendunt :
his igitur sublatis evanescet ille dolor. Sed mirari
non debes si longiori tempore duret hic morbus, est enim ille
humor ατ qui committit morbum ατεραμνος, unde
si à natura ipsa nequeat edomari, ab arte vix ac ne vix
quidem illud sperandum : si tamen his à te præscriptis remedijs
obsequatur, spero singulari Dei beneficio illam brevi
liberatam iri, quod votis omnibus exopto.

Sanguis enim cum lacte maximam habet affinitatem : et ut lac calore solvitur in serum per æstatis æstus : ita et
sanguis serescit febrili incendio.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 1. Note s

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8131&cln=s

(Consulté le 05.02.2023)

Licence Creative Commons