Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 6, note s.
Transcription

Ms BIU Santé 2007, fo 240 ro.

Morbus sanè gravis, si quo premitur honestus iste vir, de cujus
valetudine consulimur, scilicet febris continua, eáq. putris, qu cui
assedere non levia symptomata, præcipua fuere delirium et in somnum
propensio. quib. accessit profluvium alvi. Causa febris est et illa
gravis, scilicet insignis putredo, nihilosecius speramus singulare
Dei beneficiumo, ho et tua arte honestum ægrotantem
convaliturum, maximè cùm lenior jam sit morbus, et
mituerint symptomata, fugerit delirium, nec adeo sit proclivis
in somnum : sæpius detractus fuit sanguis, semel expurgata
alvus, si calor ille febrilis persistat haud dubiè illius fomes
qui superest subducendus, repetita detractione sanguinis
ex vena alterutrius cubiti, sed et promovenda excretio
biliosæ illuviei quæ coercita viscerum ductibus, illicq. putrescens
accendisse videtur febrem : excernetur autem bilis non enemate
tantum, sed medicata potione cathartica comparata ex diluto
cassiæ et infuso foliorum Oriental. et rhei. Accedant epithemata
ex oxycrato tepido, quib. assiduè perfundantur hypochondria.
Instituantur frictiones supernè deorsum, detondeatur capillitium
cute propriùs, sicque detonsum caput foveatur oxycrato tepido.
Scoptulis opertis affigantur cucurbitulæ summa cute incisa scalpello,
atque hæ postrema remedia administranda sunt si perseveret
veternus. Observet victus rationem à te præscriptam refrigerantem
et humectantem, illámq. tenuem, ut solidioribus cibis non
antè vescatur quàm febris fuerit extincta. Infundat Deus
vim suam remedijs. Datum P i. Novembr. 1632.

N. Pietre.     Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 6, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8136&cln=s

(Consulté le 28/02/2024)

Licence Creative Commons