Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 19
Transcription

Ms BIU Santé 2007, fo 251 ro.

Bonum hunc virum cephalalgia multis ab annis exercet, præsertim verò novissimè
exacta hyeme, et graviter et sæpe capitis illo dolore fuit divexatus ; superveniente
æstatis tempore remisit quidem dolor ille, sed non penitus intermisit, nam æger
ορθοσταδην habuit. Etsi enim inveterati illi morbi insultus ex intervallis hominem
adorirentur, non tamen lecto ipsum affligebant, sed licebat interim perinde ac
sano, progredi, rusticari et negotia agere : At supervenientis autumnalis inæqualitatis
inclementia, morbum in insidijs latentem patefecit, atque expressionem fecit materiæ
morbificæ veteri foco conclusæ, in fauces, indicio est quod leniter primùm irritatis faucibus,
raucedo duos dies hominem corripuit : verùm solo syrupi violacei suctu, celeriter hinc
melioribus ægri rebus delapsa aversionem ex à partibus vitalibus et thoracicis, quibus
suffocationis periculum minabatur, in naturales et alvinas habuit, in quas impressione
facta, ea oppressionem intulit infertq. adhuc, ut nihil deorsum per intestina, nequidem flatus
exspirare possit, itaq. interclusa via ab inferis partibus flatus illi resilientes et reciproci,
sursum per os, sine tamen gravis doloris sensu, assiduè regerantur, ex quo morbi existentiam
in cavis partib. hepatis, et totius primæ regionis contumaci obstructione defixam
esse arbitror : cuius causa sit perennis à capite humoris lenti et pituitosi delapsus,
indicio est quod si quando tussiat et commoveatur, gravis ipsum exercet dolor.

Accersitus ergo pridie à meridie, sensi primo quoque tempore clysterem esse inijciendum ad
flatulentæ materiæ evacuationem, perendie verò manè catharticum exhibui ; ex clystere
multa spiratodea, seu caprarum sphærulis similia, dura à siccitate, nigra ab
ardore febrili, et mora in intestinis ; purgatione verò multa pituitosa et lenta
deiecit ; verùm peracta purgatione sic penitus priore morbo substitit, ut ne nunc qui-
dem flatus queant erumpere, intestinis nunc iam velut motis motu peristaltico naturali
contrario, infernè sursum, non supernè deorsum ; hinc ægro virium languor velut
lipothymicus, dum à crassis et nebulosis spiritibus tanquam densa caligine cor obside-
tur, hinc spirandi levis difficultas, dum ab ijsdem crassitie et copia distendentibus
diaphragma impetitur. Atque hæc morbi præludia fuerunt, nunc quæ morbi species
ægrum habeat, exquirendum.

A frigidis quidem et lentis humoribus in mesenterij venas delapsis esse morbi
originem non est dubium, sed illi et obstructione computruerunt, atque incendium con-
ceperunt, et sanguinem simis hepatis partibus conclusum sic in angustum adduxerunt,
ut opilatis venis, perspiratione et ventilatione sanguis ille destitutus fuerit, atq.
fervorem ǂ et putredinem in hepatis sima superficie conceperit : Cuius fervoris signa heri se prodiderunt,
eruptis ad totum ilium dextrum, femur et coxam exanthematis latis, ex quo in
hepatis venis et sima eiusdem parte incendium conceptum esse colligitur, per regulam
Hipp. de humoribus positam, quæ propinqua quæq. communia, ea primum et maximè affici
solent, et pustulas tum exanthemata in locis visceri vicinis apparere solitas, stolones
appellat, quod humoris illius ebullientis conditio similem subiecti visceris conditionem
arguat. Præcessit lassitudinis ea species quæ tensiva dicitur, ex qua febris diuturnæ et
contumacis fit coniectura, cùm nempe initio, nondum materia cocta apparet, quod
tanta febrificæ materiæ copia subsit, ut exundare ipsam et effundi in totum mus-
culosum genus sit necesse, ex quo lassitudo tensiva : neq. enim putandum id fieri
valido naturæ et excretricis facultatis robore, cùm nihil enim antè excrevit excrevit
unquam victrix natura, quin priùs concoxerit, at per principia nulla coctio,
ergo humoris dominantis impetu et furore facta est illa effusio : adde iactationem
seu fastidium omnis loci et figuræ, unde indicium est gravatæ facultatis ab humo-
rum copia, quod ex Gal. est pessimum : adde et inflatam alvum sive flatuum eruptione,
quod in febre perniciosissimum est. Iam tertio quoque die repetit febris, et id cum
rigore, quem non statim, sed multò pòste calor excipit, ex quo non modò contumacem
esse, sed et tertianam intermittentem manifestè liquet, vel argumento urinarum
crudarum, et admodum bile tinctarum, et quæ nihil prorsus adhuc deponant : adde
quod affecti hepatis commemorata signa adsint. His ita expositis, antequam

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 19. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8149&cln=s

(Consulté le 20.04.2021)

Licence Creative Commons