Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2b. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 455 ro.

    In hoc libello supplice, Decanus ille Theologorum
conqueritur de electione Procuratoris fisci, nuper
facta in Comitijs Academiæ apud Mathurinenses,
die Mercurij, 7. Iunij ; (Electus ille fuit vir
præstantissimus Magister Franciscus du Monstier,
antehac Academiæ Rector, summo ipsius Universitatis
Parisiensis bono atque commodo) petitque à nobis
adjunctionem adversus illam electionem, eo invito
factam, hoc præsertim nomine, quod quatuor
Procuratores nationum suum quique tulerint
suffragium, cùm simul omnes unius tantùm
ferendi jus habeant. Qua de re vetus est
et antiqua controversia, haud aliter quantum
crediderim quàm lite et judicum Senatûs Pari-
siensis arbitrio dirimenda. Super hoc negotio
censuere Doctores præsentes, sed tunc pauciores,
adjunctionem esse concedendam Decano Theologiæ
contra illam electionem, quam pro nulla vult
haberi. Et sic conclusit Decanus.

Sequitur formula prioris Epistolæ missæ
ad Decanum Theologiæ, Magistrum
Ioannem Mulot, ex decreto saluberrimæ
Facultatis.

    Legimus quidem, et frequenti Medicorum Collegio,
datas à Te nobis hesterna die literas, quibus

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2b. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8183&cln=s

(Consulté le 15.10.2019)

Licence Creative Commons