Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 3c. Novembre 1651-novembre 1652, Affaires de l’Université
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris BIU Santé, tome xiii, fo 548 ro.

potest summo suo jure ac merito gloriari Magister Simon
Pietre, à nobis nominatus in parœum S<anc>ti Germani
veteris, ab ea utpote oriundus, et cujus ipse nobilis est
surculus, tantæ dignationis ac tam eximiæ virtutis, ut de
ejus electione ac nominatione verè possit in posterum
laudem sperare saluberrima Facultas Medicinæ
Parisiensis: imò et summo jure gloriari.

    Die Sabbathi, v. Octobris, 1652. audita est queri-
monia cujusdam bursarij Lexovei dicti Landon, adversus
suum Gymnasiarcham, D<omi>num des Periers, virum clarissimum,
et celeberrimum Philosophiæ Professorem ; qui tam strenuè
ac peritè rem suam egit coram nobis, ut derepente causâ
cediderit dictus ille Landon, qui postulabat ut tanquam
bursarius à dicto Gymnasiarcha suo admitteretur ad
regendam quintam classem in dicto Lexoneo. Actum
quoque fuit de intercedendo conatibus Patrum Loyolitarum,
qui nuper egerant cum Rege, ut ab eo obtinerent
collegium urbis Compendiensis in Picardia. Fuit etiam
actum de reformandis quibusdam abusibus, ac
instauranda Facultate Iuris Canonici in Aca-
demia Parisiensi, cum Magistro Philippo de
Buisine, qui tunc, et ab aliquot jam annis solus

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 3c. Novembre 1651-novembre 1652, Affaires de l’Université. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8188&cln=s

(Consulté le 30.11.2020)

Licence Creative Commons