De Christiaen Utenbogard, le 21 août 1656, note s.
Transcription

Collège de France, ms Montaiglon, page 185 (non disponible en ligne).

Celeberrimo viro,
Do Gùidoni Patino
Doctori medico et Professori Regio S.D.
Quas 2. Jùlij per adolescentem popùlarem, vir celeberrime, ad
me dedisti, 26/16 Agùsti nùdas Leydâ accepi. Si adole-
scens suas addidisset, quibus nomen aut domicilium sùúm mihi
indicasset, per ipsùm tibi et repondissem et fascicùlùm transmississem : jam
nec ùbi sit, nec quomodo vocetùr, scio ; quapropter per cl. D. Lindanùm
hasce cùm fasculo mitto. Hisce per adolescentem literis, ùt singùlis quæ
scire desideras, respondeam, petis. Sed plùrimis jam responderam 13. Jan.
quam responsionem te 5 Jùlij accepisse, mihi 7. Júlij indicasti : tùis
aùtem de 7 Jùlij respondi 22 per Cl. D. Lindanùm, quam responsio-
nem te jam recepisse confido. Theologùs dictùs Voetius vivit et valet magno
nostræ reip. et Religionis malo : calùmniarùm, mendaciorùm, et ziza-
niarùm seminator indefessus : novitatùm non citra perjùriùm inventor,
doctor perpetuus et dictator perpetùùs. Festa non Sanctorum sed ipsiùs
Salvatoris (diem Natalem, circùmcisionis, Passionis, resurrectionis,
ascensionis in Cœlùm, missionis spiritùs sancti) per se et discipùlos sùnt
contra datam fidem abrogans in contionib. et catechizationib. pùblicis,
cùm tanto rigore, ùt observationem istorùm festorùm clamosi ipsiùs di-
scipùli passim pronùntient esse non pùerilem aút ridicùlam, sed bestialem
et diabolicam. Quàre ? quia inventùm papistarùm, cùm quibùs
nihil commùne volùnt hi deformatores. Placentas è farinæ flore et
ovis qùisqùis etiam sobriùs comederit bacchanaliorùm tempo/re, abominandæ súperstitionis
papisticæ reùm esse, tanquam oracùlis ex Apollonio tripode deprom-
tis, credi volùnt. Diem Dominicam nobis christianis observandam
rigidiùs præscribùnt, quàm ipse Moyses Sabattùm popùlo Jùdaico
imò eo severitatis plùsquam Pharisaicæ prolapsi sùnt quidam ex nostris
tùrbonibùs, ùt hypocritas Pharisæos, quibùs Christùs toties illùd
væ pronùntiavit, præcisitate súa longe sùperent : nam illi vel
bovem qùi sabatto in pùteùm ceciderat, edùcerent, testante id de
ipsis ipso salvatore : horùm qùidam, christiano inservire die domi-
ni nemini permittùnt, etiam casù qùo sine vitæ discrimine illùd
omitti nequant. Qùidam clamant, oia/ mala patriæ nostræ
evenire ob solam sab-/bathi profanationem :/ [a]lij clamosiores/
vociferantur, maxima/ patriæ imminere mala/ ob solam bestialem
istam ignoran-/tiam qùam in festor./observationibùs/ ostendimùs nos foco æter-
no addicti pseùdo-/christiani : et sic/ pavidam plebem/ territat minacijs
hæc viperarum proge-/nies.
O fermentùm plùsquam farisaicùm ! Pharisaicæ novi-
tates, non solùm omniùm christianorùm institùtis, sed et synodo Dor-
dracenæ nationali repùgnantes, cùjùs obedientiæ quotquot in hisce Provincijs con-
cionatores pùblici, sese jùramento obstrinxerùnt. Hisce nostrorùm
tenebrionùm novitatibùs tota patria commota tremit. In plùrimis Hol-
landiæ ùrbibùs concionatores nostris novatoribùs è diametro sese
opponùnt : qùin et in hac provincia in ùrbe Amisfùrtensis omnes
concionatores contrarias nostrorùm concionibùs habent : imò et
in hac ipsa civitate tres pii Ministri (qùi

Mirantùr Patriæ patres tolerare nefanda)

reliqùis cordatè in concionib. sæpe sese opponùnt, licet privatim
in choragio hi Evangelici doctores à legislatoribùs plùralitati
votorùm semper superentur. Hæc ne in novùm schisma erùmpant
mùlti metùùunt. Deùs præsidet his flùctibùs ; qùem, ùt pijs
nostris, sùis in terrâ legatis, et ùtriùsq; tabùlæ observatoribùs legiti-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Christiaen Utenbogard, le 21 août 1656, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9065&cln=s

(Consulté le 22/02/2024)

Licence Creative Commons