De Reiner von Neuhaus, le 4 juillet 1662
Transcription

Neuhaus, Centuria vi, Epistola xxi, pages 31

Epistola xxi.
Illustr. Viro,
D. Guidoni Patino,
Medicorum Primo, et Prof. Regio.
Parisios.

Literas tuas, illustris<.> Domine Patine, qua fide ac
teste pietatis acceperim, vix verbis profiteri
possum. Animus interior tantum hoc mihi dictitat.
Prorsus qui indignus sum meis artibus, quod tan-
tum desiderium tibi fecerim quantivis nostri pretii.
Non tamen, in vivis, unquam deero meis sacris
probe percolendis : ut inde aliqua scintillula se
exerat, ad vestrum illum solem illuminandum.
Carmen in utrumque Patinum, quod vena nostra
profudit, spero, gratum fore. Eo magis, quia
ab affectu venit relligioso, quali invicem inflam-
mari illi solent, qui vinculo literario conjuncti,
ad eosdem rivulos, ut sic dicam, aquatum eunt.
Quando prodierit in publicum Numismatum ille
liber, Filii tui, Caroli, ære quovis perennius, fac

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Reiner von Neuhaus, le 4 juillet 1662. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9075&cln=s

(Consulté le 13.05.2021)

Licence Creative Commons