De Thomas Bartholin, le 18 octobre 1662, note s.
Transcription

Bartholin c, page 151.

Epistola xxxiv

De secanda vesica ad pubem. De excrementis
dysentericis. De Rhofii Celso.

Guidoni Patino Lutetiam.

Officio et diligentia me superas, rubo-
remque suffundis, quod segnior non-

Bartholin c, page 152.

nunquam sim in respondendo. Quatuor li-
teras abs Te accepi per Clarissimos
Wor-
mios nostros missas, quibus una hac pagel-
la respondeo, gratias agens pro affectu
quem abunde experior, et quod libros à
me missos hilari adeo fronte exceperis, ut
de aliis remittendis seriò cogites. Quicquid
verò ex vestrorum Medicorum laboribus
placuerit transmittere, pergratum erit,
magna enim est eruditio Medicorum Pari-
siensium, ut nihil prodeat ex officinis illo-
rum, quod non demorsos ungues sapiat.
Nihil ex
Petiti opusculis adhuc vidi. Are-
tæus viri ingenium et doctrinam nobis pro-
palabit, cujus in se curam suscepit.
Hœ-
schelius enim, post largam messem, spicile-
gium illi reliquit.
Gorræi excessum iterum
iterumque deploro, et ut tantorum Viro-
rum fata retardentur, voveo. Thesin de
secanda ad pubem vesica
Pietræi impensè
desidero, ut videam quibus ibi modis an-
xiæ calculosorum expectationi satisfiat.
Plenis buccis, sicut nuper scripsi et ipse-
met nosti, eam sectionem laudat
Roussetus
in Part. Cæs. et
Hildanus prorsus damnare
ausus non fuit, eamque fusius describit,
ductum sequutus Chirurgi cujusdam, à
quo Franconiana dicitur. In calculo præ-
grandi percommoda foret sectio, ubi per
collum vesicæ angustum difficilior pericu-

Bartholin c, page 153.

losiorque transitus. Sed quia vestris Cisto-
tomis sectio illa familiaris non est, credo
aliis difficultatibus premi. Sectio Cæsarea
illis haud ignota, et memini meo tempore
de cujusdam Chirurgi uxore narratum,
æpius nec alio modo partus suos enixam.
Magna hic fama est Cistotomi cujusdam
Castrensis, qui sine apparatu magno in pe-
rinæo secat, cujus nuper in calculo vesicæ
permagno extrahendo dexteritatem Nobi-
lissimus quidam Vir in patria nostra dicitur
expertus, cujus felicem reditum in dies ex-
pectamus.
Aubrii vita à te fideli narra-
tione consignata perculit animum illorum,
quos grandia illius promissa typis divulgata
inescarant, adeò ampullatæ fuerunt pagi-
næ ex Germania ad nos missæ, ut Æscu-
lapium vel Hermetem redivivum sponde-
rent. Ita sæpissimè fama mendax. An Œ-
conomiæ Hippocraticæ
Foësii aliquid ac-
cesserit, non scribis. Si nulla parte auctior
prodit, præferrem editionem Francofur-
tensem, qua hactenus usi sumus, quia er-
roribus scatent officinæ Genevenses, et
chartâ thuri piperique digniores quam bo-
nis authoribus. Jam in Epistolis Medici-
nalibus Typographus noster occupatur.
Aliquot Centurias confectas habeo, quas
amicissimis tuis et eruditione semper plenis
illustrabis. Egregium specimen artis con-

Bartholin c, page 154.

summatæ edidisti in curatione dysenteriæ
Flecheri nostri, de cujus inflammatoria
mesenterii dispositione rectè judicas, mihi-
que in memoriam revocat ea quæ in aper-
tis dynsetericorum cadaveribus observarunt
Marcellus Donatus l. 4. Hist. Med. cap. 7.
Bontius obs. 7. Med. Ind. et alii. Eadem
prorsus excrementa æruginosa vidi in filiola
mea, natu secunda 1652. quæ tamen eva-
sit, natu majore extincta, cui sincera
excrementa magis fluxerant. Credo cum
sinceris nonnunquam Epidemium quid con-
jugi, et mortem accelerare, sicut in illa
istius anni constitutione evenit. Hoc verò
anno vidi in nonnullis dejectiones cruentas
indemnes. Gaudeo verò quod extincta jam
febre et fluxu materiæ malignæ convale-
scat æger vester, at noster popularis, quem
reducem optat senex Pater morti vicinus.
De Cornelio Celso
Rhodii nostri quid spe-
randum sit, indicabo. Supellex Viri be-
ati transiit in possessionem
Thomæ Bangii,
affinis illius, Academiæ nostræ Professo-
ris meritissimi, qui mihi tradidit et con-
credidit quicquid inter reculas ejus inveniri
potuit ad
Celsum spectans. Habeo igitur
Rhodii Varias Lectiones in Celsum, ejus-
dem notulas, et Lexicon penè absolu-
tum. Promisi me in ordinem cuncta redu-
cturum, ubi per otium licuerit, ne tanto

Bartholin c, page 155.

thesauro et indefesso labore privetur Res-
publ. Litteraria. Sed magno mihi labore
stabit, quum confusè pleraque sint scripta.
Possideo et ejusdem
Rhodii Varias Lectio-
nes, Notas et Lexicon in
Vegetium Mu-
lomedicum. Forsan manum his admovebo.
Sed vix tot oneribus sufficio. Pervenitne ad
os Homo Cartesianus ? Mihi quidem Ho-
mo Platonicus videtur, et in Republica
ejusdem quærendus. Paralyticos meos N.
T. Basilæ recusos vidi. Primæ editionis
exemplar mihi superest nullum. Nec spi-
cilegium Primum habeo.
Cornari Vita so-
bria in usus vulgares lingua vernacula pro-
diit hic mea operâ, quam Tibi mittere
supervacuum credo. Disputationes de Pleu-
ritide, Variolis, et secundinis viliores
sunt, quam tuam Bibliothecam ingredian-
tur, rarioribus libris destinatam, quorum
Tu ingens es helluo et possessor. Plura scri-
bam alia occasione. Vale, Vir Magne, et
me ama, ut soles. Salutant Te officiosè
Fratres mei, ut et Cl. D.
Simon Paulli no-
ster, qui Te plurimum æstimat,
Riolani
tui prædecessoris discipulus dignissimus.
Vale. Hafn. 18. Oct. 1662.

T.T.
Th. Bartholinus.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Thomas Bartholin, le 18 octobre 1662, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9078&cln=s

(Consulté le 28/03/2024)

Licence Creative Commons