De Hermann Conring, le 14 mai 1666, note s.
Transcription

Bibliothèque universitaire de Bâle, cote G2 I 16:186, non disponible en ligne.

Ex
apographo
quod in scriniis Caroli Patini
delituit.

Hermanni Conringii
ad
Guidonem Patinum.

Vir plúr. Reverende, Clarissime, atque Experientissime,
Amice honoratissime,

Quúm jam ante múltis nominibús et Tu pariter et Filiús Túús
gratiam Serenissimi Principis, secùli nostri sapientissimi Nestoris
vobis devinxistis, gratissimúm longe fúit múnús túúm, et statim
jústo loco in Augusta Bibliotheca repositúm. Non dúbites aútem,
haúd neglectúm iri ab Optimo Principe, quamvis occasionem benè Tibi
Tuisq. faciendi. Ego verò similiter magnas Tibi gratias debeo pariter et
ago. Liber ipse plurimùm placúit suâ variâ et simúl insperatâ doc-
trina. Sententiam túam jam túm perquam probabilem mihi reddidistis ;
jamq. in eô súm úbi collatione cúm re ipsâ facta, in eam deniq. totús
descendam. Ubi sane nonnihil ab experientia, fuero confirmatior, non
dubitabo publicè profiteri, quantúm Tibi hoc prodito arcano orbis
medicus debeat. Faxit Deús úbi molli úsú senectúte liceat tibi porro
de posteritate et genere omni humano, ceú hactenús, optimè mereri.
Ego aliquandiú medici argúmenti nihil publicavi ; nunc tamen
recenseo tertia vice, quæ jam pridem de caúsis antiqui et novi Ger-
manicorum corporum habitú<s> edidi. Illa habebis simulatq. prodie-
rint, non in
αντιδορον quidem (fuerit enim hæc plus quam Diome-
dis et Glauci commutatio) sed uti censuram Túam exprimam.
Vale decús ævi nostri et favere perge.

Tui observantiss.
Hermann Conringius.

Helmstadii 14. Maij
1666.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Hermann Conring, le 14 mai 1666, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9085&cln=s

(Consulté le 17/04/2024)

Licence Creative Commons