De Roland Desmarets de Saint-Sorlin, Avant 1650, note s.
Transcription

Desmarets, livre i, page 29

Epistola x.

Publicas bibliothecas parum prodesse studiosis,
quibus libri non commodentur.

Publicarum bibliothecarum, offi-
ciosissime Patine, usum antiquissimum
esse constat : nam primus Athenis Pisistra-
tus liberalium disciplinarum libros publicè
ad legendum præbuisse memoratur. Ingens
postea voluminum numerus à Ptolemæis
regibus conquisitus est. Romæ Augustus
bibliothecam Græcam, Latinámque in
Palatio publicauit : quod exemplum alij
etiam ex Cæsaribus imitati sunt, quâ in re
omnes liberalitem suam cum literarum
amore coniunctam testati sunt. Hac ætate
quoque plerisque in locis, etiam apud nos
sumptuosissimæ bibliothecæ omnium usi-
bus patent, ex quibus tamen, si verum di-
cere licet, minùs utilitatis, quàm primâ
specie apparet, ad eos qui illuc commeant,
redire solet. Nam quis illic, quæso, stu-
diorum profectus esse potest, vbi certis
tantùm diebus, et horis studetur, et ple-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Roland Desmarets de Saint-Sorlin, Avant 1650, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9096&cln=s

(Consulté le 21/05/2024)

Licence Creative Commons