À Johann Caspar I Bauhin, le 9 septembre 1638, note t.
Transcription

Universitätsbibliothek Basel, Frey-Gryn Mscr II 18:Nr.64, page 2.

Nullus hîc grassante bello, relictus est locus Palladi : omnes
Typographia prope bibliopolarum tabernæ et typographorum officinæ,
Marte furente silent : nihil hîc fere excuditur novi, præter
fabulas quasdam, quas nostri vocant des Romans, quæ a
mulierib. aulicis avide excipiuntur, belli finem et maritorum
suorum reditum expectantibus : superstitiosi quoq. libelli
quidam semper prodeunt ex otiosorum Monachorum latibulis,
quo imperitæ plebeculæ ludificant : præter ista figmenta
vix aliquid à triennio dignum hîc excusum est. Decanus
noster ut pharmacopolis faveat, Antidotarium nostrum
Antidotarum parisiense jamdiu fere paratum curavit absolvi : nunc excudetur,
non tam probante nostra Schola quam tolerante :
lucem tamen tandemq. videbit, etiam αεκητι θεων : prop[e]
enim ad umbilicum pervenit ; libellus est ad instar Antido-
tarij Lugdunensis, in 4. cum hoc lemnate. Codex
medicamentarius Parisiensis
. Unum exemplar tibi
voveo, et dedico, statim ei tradendum quem indicaveris
qui tuto tibi reddat. D. Renatus Moreau, Collega noster
et professor regius, vir eruditissimus et multæ lectionis,
de Bibliotheca cujusdam medicæ parat nescio quid, sed
dubium quandonam proditurum ob varias et nimias
occupationes quib. in infinitis ægris quotidie detinetur.
D. Petrus Seguynus, Christianissimæ reginæ Medicus primarius,
et antiquior scholæ nostræ magister, pessime habet ex
duplici tertiana continuæ implicita : annum superat
ætatis suæ 72. unde summopere vereor ne transeat
ad communem illum locum unde negant redire quenquam.
Monachus quidam Italicus, Thomas Campanella dictus, ex ordine
Dominicanorum nuper hîc edidit quæstiones Physiologicas,
politicas, ethicas etc. in fol. intra mensem adhuc editurus
suam Metaphysicam, adhuc in folio. Vidi hominem multoties,
eique feci Medicinam pro rheumaticis affectibus, et pro lenien-
dis podagræ doloribus ; videtur mihi doctissimus : supra omnes
quotquot novi homines memoria pollet acerrima : sed admodum
barbarus est in sermone, et ex eo in mutuis colloquijs im-
portunus, quod semper loquatur, nesciat tacere, neq.
finem facere dicendi : summo sibi ducit honori, profitendo
omnibus adversus eum disputantibus, se non esse Aristotelicum ;
dum nulli sectæ addictus est, videtur Christianum quoddam
philosophandi genus affectare, quod an assequunturus sit
nescio. Salmasius nuper emisit librum de Usuris, editum
apud Batavos : cujus pars secunda brevi proditura est. D.
Danieleum Heinsium, virum eruditissimum, et literatorum
qui hodie supersunt, facile Principem, audio insudare in

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Caspar I Bauhin, le 9 septembre 1638, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1035&cln=t

(Consulté le 04/12/2024)

Licence Creative Commons