À Johann Georg Volckamer, le 24 décembre 1649
Transcription

Ms Montaiglon, Collège de France, page 166 (non disponible en ligne).

auxilijs non indiget. Parisini nostri facillimè purgantur ex leniorib. et mit[iorib.]
quæ indicationibus nostris sufficiunt : ex sola senâ, quæ nobis est præstantiss.
panchymagogum, plures pristinæ valetudini restituo, quàm omnes Chymici
in tota Europa ex suo stibio vel chalcantho ; et sur ce sujet : et in eam rem valdè mih[i]
arridet Cl. Hofmanni præfatio verè aurea in libr. de medicamentis Officinalib. :
Chymia ipsa, per Te, sit ars innocens, transeat : per me quoq. licet : sed
ipsi Chymici sanè noxa non carent ; sunt indocti nebulones verberones, veræ method[i]
medendi ignari, dignissimi qui ad triremes aut ad metalla damnentur, pro fr[e-]
quentib. homicidijs quæ hîc numerosè perpetrant, et qui cujusdam gratæ
novitatis aucupio apud ægros penetrant ægrorum limina subeunt, ut eos postea tanquam insontes
venefici jugulent : quod hîc quotidie contingit, et nuperrimè in filio viri
olim Clariss. et doctissimi D. Is. Casauboni, magni in re literaria herois, quem
peripneumoniæ laborantem, cum sputo sanguinis et febre assidua, phlebo-
tomiæ loco, stibio suo venenato necavit et miserè jugulavit aulicus quidam
agyrta, asinus inter simias, et fumivendulus nequissimus. Purgationes
ex chymicis remedijs faciliùs ferunt vestri Germani ut fortiores et robustio-
res, quàm nostri Galli, præsertim Parisini, molliores penè omnes, quib. singulis
ipsa cassia sufficit, cum aliquot drachmis fol. senæ : non est itaque
quod ad Chymica confugiamus : de quorum præparationibus plura aliàs.
Inerea v. si quid à Te diversum sentiam, ignosce : Chymiam suam sibi
habeat servétq. Germania : eâ facilè hic caremus, nec cuiquam invidebimus.
A Nosti distichum Germani Poetæ ; illud Tibi habeto. Diversum sentire duos, etc.
Nihil est in tota Medicina æquè superfluum quàm istæ Officinæ pharmacopolorum,
et quidquam tam noxium quàm fornaculæ Chymicorum : Omnibus indicationibus ad bene medendum requisitis
mihi satisfacerent decem medicamenta, nec opus esse puto tot pixidibus : cassia,
sena, rheum, aloë, manna, syr. rosar. pallidar. venæ sectio, enemata,
victus ratio legitima, cum Medico requisitâ Encyclopediâ instructissimo
qui paucis illis sed optimis probè et intempestive ευκαιρως utatur,
plures sanabunt ægros quàm omnes Chymici. A. Nosti distichum Germ. Po. etc.
Ad libros redeo : rogòq. ut horis tuis subsecivis, seqq. libros ope tua
possim mihi comparare. Io. Vischeri aph. Hipp. Enarrao brevis. 4. Greg.
Horstij Herbarium Horstianum. 8. Marpurgi. Brun. Seidelij de Ebrietate
libri 3. Hanovriæ, 1594. 8. Eugalenus de Scorbuto. 8. Duretus in Coacas,
8. edit. Germanicæ. Pharmacopœa Augustana et Noribergensis, optimæ
et postremæ editionis
. De pretio quorum singulorum pretio ne graveris, illud enim statim
accipies : bene compactos accipe si reperias ; sin minùs, non compactos, et ad
D. Picques statim mittito, cum alijs suprà dictis :vocatis : de vecturæ pretio mecum
mecum erit ipse labor : ut et in pro tot benefecijs à Te acceptis in æter-
num Te colendi voluntas et cura nunquam mihi deerit. Vale vir optime
et me ama
Tibi ex animo et officio addictissimum
Guid. Patinum, Bell. Doct. Med. Paris.

Die Veneris 24. Dec. 1649.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 24 décembre 1649. Note t

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1049&cln=t

(Consulté le 27.11.2020)

Licence Creative Commons