À Johann Georg Volckamer, le 16 janvier 1654
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 29 vo.

Revera, Facultas nostra pluribus abundat viris eruditissimis : sed proh dolor !
à paucis quibusdam ejusdem splendor etiam deteritur et magnæ dignitatis fama
corrumpitur à quibusdam male feriatis nebulonibus, soli lucro inhiantibus, cum
pharmacopolis, empiricis et infelici chymistarum grege syncretismum triplum
exercentibus, eo dumtaxat nomine, ut faciant rem, si non rem, quocumque modo rem :
adeo ut per infelicem illum nonnullorum αισχροκερδειαν apud multos vilescat
Ordo noster qui antehac in tota Urbe optimè audiebat, imò et in Europa.
Sunt quidam ignavi et inertes, qui sine fronte et impudenter affirmant lapidi bezo-
ardico suas miras 2 vires 1 inesse ad variolarum et morbillorum expulsionem, ut faveant phar-
macopolis, hominum generi fraudulento, et ad rem suam nimis attento : alij remediorum
novitatem et multiplicitatem plurimùm laudant, ut ægris gratiores evadant : alij
decipiendos ægros esse prædicant, quia populus vult decipi : apage ab artis nostræ sanctuario
fraudes istas, quæ Christianismi paritatem nihil redolent : alii denique sed paucio-
ores, planè μετεωρολογουντες, stibij plusquam stygij facultates ad cælum
extollunt, ut videantur præ alijs sapere : quas tanto hæreses singulas in arte nostra hæreses,
ingenioso ac ingenuo viro, nedum philosopho Christiano planè prorsus indignas planè genuit φιλαργυρια,
et à veteris ævi viris innocentissimis decantata ferè ανιατος ægritudo, Auri
sacra fames
 : hominum iniquitate, et sæculi illius ad quod reservavit Dominus
impunitate freta, nimia certè sacræ Themidis indulgentiâ : sicque lau-
dabilis tritici loco, in agro cultissimo, et magnorum virorum olim feracissimo,

Infelix lolium et steriles dominantur avenæ :
Pro molli viola et purpureo narcisso,
carduos, et spinis surgit paliurus acutis.

Nec tamen tam malè nobiscum agitur : etiam invita illa improbitate publica, per
quam donec erunt homines vitia erunt, nobis etiam supersunt viri optimi, clarissimi,
ac eruditissimi plusquam 80. qui supra sæculi nequitiam elati, Scholæ nostræ
gloriosam famam à 200. annis partam gloriosè tuentur atque conservant ; per quos,
et natos natorum, et qui nascentur ab illis, futurum spero, ut spledidissimi
Ordinis nostri gloria vix intremoritura numquam extinguatur.

Si Tibi filius esset major natu, in re medica erudiendus, et disciplinarum
nostrarum capax, eum ego libenter in his meis ædibus docendum susciperem ; fa-
xit Deus ut hoc nobis aliquando contingat : Tibi, filius ad hunc statum deductus,
mihi vero ætatis curriculum ad hoc sufficiens et idoneum : jam annum attigi 52.
quid postea sequetur planè nescio : sortes illæ meæ in manu Domini, à cujus
nutu omnia nostra pendent : at si cras vixero, magnum mihi erit ερμαιον.

Marchetti librum adversus Riolanum vidi tandem : mitte si placet, ut hîc
habeam et tandem perlegam : dicitur multis scatere solœcismis.

Pro filio meo Roberto gratias Tibi ago amplissimas : nunc Lutetiæ non
est ; eum concessi nobili cuidam Quæstori, Biturigas revertenti, cui nuper ex peri-
culoso affectu, nempe febre continua, inflammatione pulmonis et hæmoptisi, medicinam
feri : vigesimus dies agitur ex quo discessit : sed nobis adeo carissimus est, ut jam
ex ejus absentia nos adeo tædeat quàm si per triennum abfuisset : spero
tamen eum intra decem dies reversurum : meministi Tobiæ senioris, qui filium suum
Lumen oculorum suorum vocabat : hîc apud nos vix aliter agitur, præsertim
apud matrem, quæ eum plusquam deperit : annum ætatis attigit 24. cum
quinque mensibus : alterum habeo 20. annorum in Senatu Patronum, qui hactenus
felicissimè studuit, tum in Philosophicis, Græcis, Historicis et Geographicis : sed cui
fori palatini nequitia, adeo bonus est et bene moratus, admodum displicet : super
eo Deus providerit, ut spero. Dominum Nicolaüm

Dominum Nicolaüm, novum Professorem Altorfinum, ex animo saluto, eique gratulor de suscepta tanta provincia, dura quidem et laboriosa, sed honorifica : magnum
est prodesse publico, nec tamen unicuique licet : non omnibus datum est habere nasum. Mittam quamprimùm Lugdunum ad amicum nostrum Cl. Sponium, novi libri D. Riolani
4. exemplaria, Tibi duo, DD. Coringio et Nicolaïo, alia duo : alia quoque subjungam, ut libellum de pulvere febrifugo Loyolitarum, etc. Vale, vire clarissime, et me,
quod hactenus fecisti, amare perge, qui tuus, quamdiú vita suppetet, ex animo futurus sum,

Guido Patin, Bell. Doctor Med. Parisiensis.

Parisijs, 16. Ianu. 1654.

Multorum librorum Nomenclatorem quos apprime cupio, ecce Tibi mitto : enixèque rogo, ut si quæ ex illis apud vos suppetant, à Te si placet mihi
emantur : eorum pretium Tibi reddet qui cum D. Piques negotiatur : Curiositati meæ parce, et Bibliomaniam illam meam, vel boni consule vel excusa.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 16 janvier 1654. Note t

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1062&cln=t

(Consulté le 27.11.2022)

Licence Creative Commons