À Johannes Antonides Vander Linden, le 3 novembre 1656
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 48 ro.

Bibliothecarius per novem annos Naudæus : regiæ v. numquam præfectus fuit,
quæ dignitas hîc apud nos summa est, à summis viris occupata, et regijs planè stipendijs,
quæ utinam per plures annos obtinuisset noster Naudeus. Sed ista παρεργως
dicta sint, in gratiam amici nostri Gabr. Naudæi : revertamur ergo à diverticulo in
viam : si quid optes ex illa Bibliotheca regia, scribe ut ejus custodes et præfectos adeam,
à quib. quantum in me erit, obtinebo quæ Tibi usui futura sint, aut saltem totis
viribus incumbam ut ea Tibi obtineam : et per ea quæ scribis, brevi adibo conveniam Cl. illum
Puteanum, cum quo agam de tuo consilio procurandæ novæ editionis Aretæi, si manus
adjutrices voluerit ille præbere. De quo negotio nolim omissum, vestrum Ioan.
Elsevirium, Puteanum illum optimè nosse, et apud eum plurimum posse : de ijs itaque
vide videbis et seriò cogitabis. De Filio tuo, huc ad nos mittendo, utinam tam feliciter
decernas, ut eum tandem videam. Si Epistolam meam Iulio mense scriptam accepisses,
conditiones illas agnocisses quib. agere velim cum Elsevirio ad edenda Cl. Hofmanni
MS. Clariss. viros DD. Vorstium et Van-Horne ex animo saluto, ut et noster Riolanus.

Ad 2. tuam venio. Carpum nostrum in Mundinum Te tandem accepisse gaudeo :
utinam et Tibi tandem reddatur epistola mea Iulio mense scripta : de die tamen quo
scripta sit, ambigo, nec ausim affirmare : ut ut sit, ipso mense Iulio, duas ad Te scripsi, unam brevem,
alteram verò prolixiorem, in qua multa habentur de editione MS. Cl. Hofmanni :
in ea potissimum Tibi nuntiabam, Celsum illum, quem brevi me accepturum spero à Riolano
nostro, illico Tibi mittendum, continere illustrium quorundam virorum Emendationes, præcipuè
verò Scaligero, et aliorum præstantissimorum Medicorum. Dum loquor de eo obtinendo
à Riolano nostro, verba illa scripsi : Nosti mores senum, verè morosi sunt : sed Medicum
agam επικαιροτατον, idoneum tempus tempus captabo, fandi tempora et molles aditus investi-
gabo, ijsq. repetis in rem vestram sapienter utar. Hofmanni Theophrastum quod
accepit vir clariss. vester Vorstius, etc.
Utinam eam acceperis : sin minus remittam.
Riolanum nostrum intra paucos dies videbo, eiq. Celsum illum mihi promissum
in memoria revocabo. X Vale, vir sapientissime, et me quod facis, amare perge.

X Epistolæ Salmasij quæ apud vos typis mandantur, quandonam lucem videbunt ? Ea-
rum authorem tanquam magnum sidus olim colui, et ab eos fui redamatus : meminiq.
me hîc aliquando suavissimos mutuiq. amoris plenissimos miscuisse sermones : ô
dulcem memoriam gratissimorum colloquiorum ! ô Incomparabilem virum ! ô dura
fata, quorum acerbitas nemini parcit ! Sed reprimo me. Vale, etc.

Tuus ex animo Guito Patin.

Parisijs,
Die Veneris, 3. Nov.
1656.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 3 novembre 1656. Note t

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1095&cln=t

(Consulté le 30.11.2020)

Licence Creative Commons