À Johannes Antonides Vander Linden, le 31 août 1657
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 60 ro.

Semper dixit se plurima habere ad illius Scriptoris illustrationem, nec tamen
quidquam præstat : illi Sertorio simillimus de quo Martialis.

Rem peragit nullam Sertorius inchoat oem, hunc quoq. etc.

Festinationis et diligentiæ laudem obtinebis præ Mentello et Rhodio,
à singulis studiosos qui Celso favent.

Quod spectat ad Laz. Riverium, Profess. Monspeliensem, nil
aliud fuit quàm merus atque mirus nebulo. Hîc vixit aliquot menses
ante annos decem, pro sua Schola, propter litem in privato Regis Consilio
pendetem, super stupendijs Professorum. Dum ejusmodi litis ambiguitas
disceptaretur, (quod in universa Gallia semper est lentum negotium) prælo quoq.
subjici curavit suas Observationes (opus verè stramineum) ex quib. statim facilè
conjeci quantus vir non esset triobolaris ille scriptor, vel potius exscriptor :
cùm v. per eas mihi innotuisset eum Parisijs vivere, ut s absq. ulla ejus suspicione
possem hominem videre qui omnium morborum curationem etiam incurabilium civibus
nostris impudenter pollicebatur, fraudem excogitari : 2 me Illustrum pro-
fessus sum, et 1 hominem conveni, sed quartana laborantem : rogavi illum si
quæ haberet secreta adversus illam febrem, multo ære redempturum :
illam Medicorum Paris. arte vel methodo, nec varijs remedijs hactenus
potuisse depelli nec debellari, à biennio et suprà : quib. auditis 2 statim
1 ignarus Cyclops exclamavit : Civitas vestra Paris. bonis omnibus abundat,
sed admodum miror cur camreat eximijs Medicis : illi, inquiebat, in omnib. penè
morbis venæ sectione abutuntur : paucis remedijs utuntur : Hipp. crepant
et Galenum, nec habent secreta, quib. ego instructissimus sum adversus
morborum omne genus
. Tunc in fuco perseverans, petij numquid ante mensem
ejus ope quartana possem liberari : quod statim pollicitus est, modò illi
tradere vellem decem pistolas Hispanicas (quæ faciunt centum libellas
Turonenses :) se intra xv. dies effecturum ut illa quartana planè evanes-
ceret, per specificum quoddam remedium (audis vocem agyrticam ?) pilulas
nempe ex corde junioris lupi in plenilunio verno mactati, ambaro, serico,
auro et Chymico quodam pulvere confectas : ad quæ verba certè cohorruis-
sem, aut saltem risum non continuissem, nisi timuissem fucum prodere :
promissa ergo tertia summæ petitæ particula, neq. cis paucos dies rever-
surum, agyrtam deserui, et recessi : post triduum, misi ad illum Epistolam,
per quam eum monui, ut in posterum saperet, et ut bonum virum decebat,
abstineret à tot nugis quas adversus quartanam proposuerat, quæ meræ sunt
fraudes ac imposturæ, regio Medicinæ professore Monspeliensi planè indignas : eum
quoque monitum volui me nec esse Iurisconsultum, nec quartanarium, ideóq. frustra
nummos meos aureos expectaturum : me esse Med. Paris. G.P. qui nulla
alia de causa eum adieram, quàm ut viderem et nossem hominem, per fas et nefas
ægrorum loculis inhiantem, et auri 2 colligendi 1 pessimis artibus cupidissimum :
ex cujus conspectu et colloquio, longè adhuc plura deprehenderam quàm antehac audîssem.
Per acceptam meam Epistolam fucum à me sibi merum factum agnovit improbus agyrta, et
asinum suas aures prodidisse, quas ne perderet, de repetenda patria sua nempe
Monspelio statim cogitavit, et re infecta, id est lite nondum terminata,
tanquam fur nocturnus, clanculum discessit : priùs tamen in antecessum accepta pecunia
à quibusdam ægris nimirùm credulis, quibus pulveres, pilulas et opiatas
promiserat, ad hydropis, quartanæ febris et aliorum acutorum chronicorum curationem.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 31 août 1657. Note t

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1121&cln=t

(Consulté le 20.10.2019)

Licence Creative Commons