Ms BIU Santé no 2007, fo 76 ro.
Hîc olim aliquid scripsit adversus quendam Emericum Crucem, emeritum
pædagogum, qui ante 7. annos obijt : sed longè impar fuit congressus Achilli :
solo enim supercilio et fastu pædagogico turgebat ipse Cruceus, tanto adversario
planè indignus. Gassendus ille tuus, et Tibi destinatus, brevi ad nos veniet ; et statim
atque accesserit, redditúsq. fuerit D. Angot, qui ea de causa scripsit Lugdunum, fasciculum com-
pinget, quib. alia superaddam quæ hîc habeo, Tibi transmittenda, nuperrimè v. Dissertationem
quamdam de succo Cyrenaïco, quam peperit disputatio quædam, sive controversia inter
duos Doctores adhuc juniores. Sim. Sethi cum alijs deprehendes, ut et Scribonium Io.
Rhodij, etc. De Eusebio Scaligeri nihil in postrema tua respondisti : estne ad
umbilicum perducta ejus editio ? Alex. Morum in Urbe nostra esse accepi : eúmq. in
ædib. quæsivi, nec tamen adhuc vidi : sed brevi me visurum spero. Effigiem tuam ante
proximam æstatem expectabo : quod tamen bonis tuis rebus factum velim. De literis
Salmasij in posterum edendis quid sperandum nobis superest ? Indica mihi si placet,
ubinam hodie vivat, et quid agat Parisinus quidam, dictus Simon Moinet, aliàs Tibi
notus, qui apud Elsevirios olim degebat. Quod eruditiss. Gronovius, Daventria
relicta, apud vos doceat, apprime lætor ; Academiæ vestræ tot claris professoribus
fœtæ erit ornamentum insigne. Ambo filij mei Te salutant, et D. Van-Horne :
Ego quoque, ut et D. Utenbogardum, Medicum Ultrajectinum, virum optimum.
Olim ad Te misi, aut saltem ad amicum tuum propter Te, quem hîc habebam Theophr-
astum GræcoLat. Heinsij, propria Casp. Hofmanni manu emendatum : quid inde mihi
sperandum ? edetúrne apud vos ? sin minus, ad me remittatur : nactus enim sum
Bibliopolam, qui ab editione MS. quos habeo penes me promovenda non abhorret,
et à consilio meo mentéq. mea non recedit. Hîc mihi narravit adolescens
quidam Germanus, Berlinensis, filius Archiatri Brandeburgensis, dictus Mar-
tinus Weiss, tuus antehac auditor, se à Te audivisse, Empiricam illam ratio-
nalem antehac editam in Italia, ante annos quinque, non esse Iulij Cæs.
Claudini : estne verum ? certè communi cudit carmen triviale moneta : nec est
mihi tanti iste liber, quamvis eruditi viri nomen præ se ferat : nec dubito
multos ab ejusmodi fucata et mendaci inscriptione facilè deceptum iri,
præsertim minùs oculatos et parum sagaces in discernendis magnorum
virorum operibus. Hîc prostant ab uno mense typis mandatæ quædam Operationes
chirurgicæ, à quodam Chirurgo majoris famæ, dicto Thevenin : potissimum incumbebat
vesicæ sectioni, et ad emendum calculum, et in morbis oculorum peritissimus haberi satagebat :
ejus liber est totus Gallicus, in folio : scribe si volueris ut mittam. Lugdunenses Typo-
graphi ad magnorum Operum editionem se accingunt : alij incipiunt totum Cardanum,
qui erit octo tomorum : alij cogitant de Eccles. Annalibus Baronij, 12. tomorum :
alij meditantur novam editionem Ciaconij, de Vitis Pontificum Rom. cum Elogijs
cardinalium : (bone Deus quot sunt illic boni viri !) sed erit amplissima isthæc
editio, et in præsentem annum perducta : saltem proderit tanquam opus historicum.
Nostri Parisienses mirè frigent, nec quidquam utile præstant : fabulosis dumta-
xat libris quibusdam incumbunt, in gratiam mulierum aulicarum, de quibus sibi
præsentem faciant rem : cætera meliora negligunt, lucri desperatione, dum
meliorem ac mitiorem tempestatem nanciscantur : nisi forsan interim edant
de Theologia Loyolitica, Monastica, Sorbonica quosdam libros, in eorum usum
qui facilè credunt. De rebus nostris politicis nihil scribo : Rex noster intra
paucos dies cum tota Aula, cis paucos dies Lugdunum Celtarum ingredietur,
ubi per xv. dies immorabitur : unde dicitur Massiliam iturus, ad compescendos
quosdam tumultus, non sine summo Provincialium damno, vel saltem incommodo.
Toti sumus hîc in expectatione rerum Danicarum et Suecicarum : hîc enim à
quibusdam, creditur rex Sueciæ plurimùm impeditus, ne dicam captus, vel inter-
emptus in navali prælio. Dij meliora, vel potiùs pacem universalem. Vale, Vir Cl.
et me ama.
Tuus ex animo G.P.
Parisijs, 22. Nov. 1658. |