À Christiaen Utenbogard, le 12 octobre 1660, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 89 ro.

Proximè venturi expectantur Legati vestri, præsertim ille qui
dicitur D. Borel, à cujus divini Verbi Ministro, D. Lotio, sum accepturus
fasciculum quendam librorum mihi transmissum per amicum nostrum
D. Vander Linden, Prof. Leidensem, per quem, præsentem accipies. D.
Ioncquet, Collega noster Te salutat, et gratias agit pro tua benevolentia.
Nihil hîc habemus novi præter Cl. Salmasij Responsionem ad Miltonem,
Anglum
. Lugduni ad Ararim, currit sub prælo Cardanus, ante annum
finiendus, decem tomis in fol. Proximo mense prodibunt P. Zacchiæ,
Med. Romani, nuper demortui, Quæstiones Medico-Legales, duob. tomis
in fol. quorum primus erit adauctior supra editionem Amstelodamensem
et Avenionensem : secundus erit planè novus. Prodibunt quoque Genevæ
Theses Sedanenses : liber nimirum Theologicus, qui nihil est aliud quàm
multæ Theses collectæ, authorib. Petro Molineo, Rambursio, Capello,
et alijs Theologis reformatis. Amicos vestrates nostros ex animo saluto,
præsertim v. D.D. Æmilium, Diemerbrokium, Schookium, et Canterum
et Regium
. Tu v. amicorum jubar, vive et vale. Datum Parisijs, die
12. Oct. 1660.

Tuus ex animo Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 12 octobre 1660, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1177&cln=t

(Consulté le 02/03/2024)

Licence Creative Commons