À Gerardus Leonardus Blasius, le 28 janvier 1661, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 96 ro.

Sed Botanicæ meæ duæ aliæ comites interveniunt, nempe Anatomica et
Pharmaceutica Professio
 : in qua triplici exercenda, defungendóq. munere versari
soleo quotannis à Martio mense usque ad Augustum. Habemus hîc Collegam,
quem olim, ante annos 23. ordine meo, Doctorem renuntiavi, Dion. Ioncquet,
qui habet hortulum varijs stirpib. plenissimum ; ille aliquando scripsit ad D.
Worstium, Prof. Leidensem, quem habet sibi amicissimum : si putes hîc apud
nos semina quædam prostare quæ cupias, scribe, illa enim impetraturum me
spero, vel prece, vel pretio, ut ad Te mittam, quod faciam libentissimè.
Tale aliquid antehac misi Ultrajectum, ad amicum meum summum, D. Christianum
Utenbogardum
, Medicinæ Doctorem eximium, virum optimum, et omnium bonorum
amore dignissimum, quem si nosti, ex animo saluto : si non nosti, forsan in
posterum nosse non tædebit, est enim vir præstantissimus, et ut tecum
Ομερικως agam, πολλων ανταξιος αλλων : eum itaque Tibi commendo, et
amore tuo dignum profiteor atque prædico. Alios adhuc habeo viros illustres,
in Batavia tua mihi amicissimos, nempe D.D. Vander Linden et Worstium,
Leidæ : juniorem Romphium, Hagæ : D. Isaacum de la Fonfaine, Amstelodami ;
D. Stuartum, Nic. Heinsium, et alios, quos omnes pancraticè valere cupio.

Sed priusquam huic epistolio finem imponam, de tuo Commentario
in Veslingij Syntagma
aliquid dicam, si volueris, quod aliquando totum perlegere fert
animus, et faciam postquam compactum habuero. Interea v. quod Cl. Virum
Riolanum nostrum sæpius nuncupaveris atque laudaveris, gratias ago Tibi
quam possum maximas : vir enim fuit optimus, eruditissimus, rei Anatomicæ
studiosissimus, adeóq. omnium literatorum amore et benevolentia dignissimus.
Ea v. quæ sequuntur,/ in bonam partem sumas/ velim ; sin minus scripta/ nolim et indicta sunt.

Pag. 34. Sic Annibal aceto saxa comminuit, et ita sibi iter fecit.
Legitur hoc apud Iuven. gravissimum Satyricum : sed vereor ne sit fig-
mentum poeticum : hoc enim videtur impossibile, et indictum alijs, præ-
sertim Auctori gravissimo Polybio. Adde quod multi nullum quidquam
acidum habent in ventriculo : et tamen bellè concoquunt.

Pag. 36. post medium. Hydropicis aut Empyematicis : mallem
Empyricis.
Pag. 46. ad finem. Volvulum sæpius vidi in hac Urbe :
ad cujus υπαρξιν nullam reduplicationem admitto, nec veram esse
autumo : inflammatoria dispositio ilei facit hunc morbum : multi
eradunt per venæ sectionem, fotus tepidos, semicupium ex aqua tepida,
et enemata emollientia. Si qui v. obierint, quod ut plurimum fit ex
neglecta curatione initio morbi, totum nigrum et gangrænosi conspersum
atque corruptum percipitur intestinum, in dissecto cadavere : nec
unquam istudam videre potui fictitiam reduplicationem ; quæ quamvis dare tam
tabem ac tantum affectum gratificare non posset. Pro me facit inspectio
cadaverum, et accurata inquisitio causæ morbificæ, quæ numquam mihi imposuit.
Apage sufflones Chymistas et alios medicastros, qui ex ficta reduplicatione,
globulos aureos, vel plumbeas pilulas in tali affectu commendant, et per
insitiam cau veræ propriæq. causæ, miseros ægros in Orcum præcipitant.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Gerardus Leonardus Blasius, le 28 janvier 1661, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1187&cln=t

(Consulté le 15/04/2024)

Licence Creative Commons