À Johann Georg Volckamer, le 27 février 1663
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 138 vo.

habentur apud varios Bibliopolas, aut eorum hæredes, à quib. nonnisi
difficulter avelluntur : ideóq. in hanc curam incumbimus, ut à varijs illis quod
habent obtineamus : ex quib. jam aliquot hîc penes me habeo, quas ad Te
2 mittam 1 statim, adaucto earum numero. Promissum fasciculum patienter expectabo,
quem proximo Vere ad me deventurum spero, cum Thesi D. Conringij de Scorbuto,
et alijs quæ scripsisti : ut et Syllabum Operum Cl. viri D. Felwingeri, quem officio-
sissimè saluto ; ut et Cl. virum, D. Dilherum, cui gratias ago quàm possum
maximas pro libro Electorum, quem mihi mittendum Tibi tradidit. Hîc nuper
obijt Antiquior Scholæ nostræ Magister, Io. Merlet, celeberrimus, idemque
peritissimus Practicus, quem catarrhus suffocans in biduo oppressit anno ætatis
82. Hîc agitur de bello in Italia gerendo, intra duos menses : sed contra quem,
vix scitur : an adversus Papam ? multi negant : an pro capienda Geneva, vel
recuperando Ducatu Mediolanensi ? quidam suspicantur ; verum nemo novit.
Pro summa debita librorum à Te emprorum, tradidi D. Nic. Picques, eandem ipsam
summam Tibi reddendam, nempe 7. Thaleros, et Crucig. 14. qui faciunt hîc
apud nos, 7. Turonenses libellas 21. cum novem assibus : pro qua summa tuisq. laboribus gratias
ago amplissimas. Nic. Fouquet, Gazophylax olim noster, adhuc regio carcere
detinetur, cum aliquot publicanis : sed quænam sit futura eorum fortuna,
præter ipsum Regem, nemo mortalium novit. Alterum habeo librum, sed non
compactum, de ingressu Regis nostri in Civitatem Parisiensem, statim post
nuptias ejus celebratus, anno 1660. in pompa maxima, et verè regia :
quem proximè mittam, quemq. Tibi offero, cum alio Iconum compacto jam misso,
et alijs Iconib. quæ sequentur : quæ quidem munuscula grato animo accipias
enixè rogo. Vale vir præstantissime, meq. quod facis, amare perge.
Scriptum Parisijs, 27. Febr. 1663. Tuus ex animo Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 27 février 1663. Note t

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1263&cln=t

(Consulté le 25.09.2022)

Licence Creative Commons